M. Tvllivs Cicero


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
M. Tvllivs Cicero

[Orator omnium qui Romae fuerunt diertissimus M. Tullius Cicero Arpini in oppido Latii natus est Q. Servilio Caepione C. Atilio Serrano consulibus ante diem III nonas Ianuaris. Aliquot annis post pater Ciceronis, eques locuples, Romam migravit, ut filios Marcum et Quintum optimis magistris docendos traderet.
Sumpta toga virili, Marcus in forum deductus est ad Q. Mucium Scaevolam, iuris peritum, ut ab sene illo doctissimo iure civili institueretur. In foro Romano Cicero adulescens M. Antonium et Q. Antonium et Q. Hortensium, qui tum arte oratoria excellebant, assidue audiebat, ac simul apud doctores Graecos, Molonem rhetorem et Diodotum philosophum, discebat. His egregis magistris in eloquentia exercitatus XXVI annos natus in foro causas agere coepit. Anno post, cum iam multarum causarum patronus fuisset, Sex. Roscium parricidi reum clarissima oratione defendit, eoque patrocinio maximam laudem meruit.
Sed orator adulescens, cum orationis genere ferventi ac vehementi uteretur, adeo in dicendo omnes nervos contendebat ut brevi vox viresque eum deficerent; ergo aliquamdiu de foro decedere atque in Graeciam Asiamque proficisci constituit, ut vocem remitteret atque orationi abundanti moderaretur.
In libro quem Caesare dictatore scripsit ad M. Brutum 'De claris oratoribus', Cicero inter alia haec de doctrina sua iuvenili narrat:]
At vero ego hoc tempore omni noctes et dies in omnium doctrinarum meditatione versabar. Eram cum Stoico Diodoto, qui cum habitavisset apud me mecumque vixisset, nuper est domi meae mortuus. Huic ego doctori et eius artibus variis atque multis ita eram tamen deditus ut ab exercitationibus oratoriis nullus dies vacuus esset. Commentabar 'declamitans' (sic enim nunc loquuntur), idque faciebam multum etiam Latine, sed Graece saepius, vel quod Graeca oratio plura ornamenta suppeditans consuetudinem similiter Latine dicendi afferebat, vel quod a Graecis summis doctoribus, nisi Graece dicerem, neque corrigi possem neque doceri. Tum primum nos ad causas et privatas et publicas adire coepimus, non ut in foro disceremus (quod plerique fecerunt), sed ut - quantum nos efficere potuissemus - docti in forum veniremus. Eodem tempore Moloni dedimus operam; dictatore enim Sulla legatus ad senatum de Rhodiorum praemiis venerat.
Itaque prima causa publica pro Sex. Roscio dicta tantum commendationis habuit ut non ulla esset quae non digna nostro patrocinio videretur. Deinceps inde multae, quas nos diligenter elaboratas et tamquam elucubratas afferebamus.
Nunc quoniam totum me videris velle cognoscere, complectar nonnulla etiam quae fortasse videantur minus necessaria:
Erat eo tempore in nobis summa gracilitas et infirmatas corporis, procerum et tenue collum; qui habitus et quae figura non procul abesse putatur a vitae periculo, si accedit labor et laterum magna contentio. Eoque magis hoc eos quibus eram carus commovebat, quod omnia sine remissione, sine varietate, vi summa vocis et totius corporis contentione dicebam.
Itaque cum me et amici et medici hortarentur ut causas agere desisterem, quodvis potius periculum mihi adeundum quam a sperata dicendi gloria discedendum putavi. Sed cum censerem remissione et moderatione vocis et commutatio genere dicendi me et periculum vitare posse et temperatius dicere, ut consuetudinem dicendi mutarem, ea causa mihi in Asiam proficiscendi fuit. Itaque cum essem biennium versatus in causis et iam in foro celebratum meum nomen esset, Roma sum profectus.
Cum venissem Athenas, sex menses cum Antiocho, veteris Academiae nobilissimo et prudentissimo philosopho, fui studiumque philosophiae numquam intermissum a primaque adulescentia cultum et semper auctum hoc rursus summo auctore et doctore renovavi. Eodem tamen tempore Athenis apud Demetrium Syrum, veterem et non ignobilem dicendi magistrum, studiose exerceri solebam.
Post a me Asia tota peragrata est dum summis studeo oratoribus, quibuscum exercebar ipsis libentibus; quorum erat princeps Menippus Stratonicensis, meo iudicio tota Asia illis temporibus disertissimus. Assiduissime autem mecum fuit dionysius Magnes; erat etiam Aeschylus Cnidius, Adramyttenus Xenocles. Hi tum in Asia rhetorum principes numerabantur.
Quibus non contentus Rhodum veni meque ad eundem quem Romae audiveram Molonem applicavi, cum actorem in veris causis scriptoremque praestantem, tum in notandis animadvertendisque vitiis et in instituendo docendoque prudentissimum. Is dedit operam (si modo id consequi potuit) ut nimis redundantes nos et supra fleuntes iuvenili quadam dicendi impunitate et licentia reprimeret et quasi extra ripas diffluentes coerceret. Ita recepi me biennio post non modo exercitatio, sed prope mutatus. Nam et contentio nimia vocis resederat et quasi deferverat oratio, latteribusque vires et corpori mediocris habitus accesserat.
Duo tum excellebant oratores, qui me imitandi cupiditate incitarent, Cotta et Hortensius, quorum alter remissus et lenis, alter ornatus, acer, et verborum et actionis genere commotior. Itaque cum Hortensio mihi magis arbitrabar rem esse, quod et dicendi ardore eram propior et aetate coniunctior.
Unum igitur annum, cum redissemus ex Asia, causas nobiles egimus, cum quaesturam nos, consulatum Cotta, aedilitatem peteret Hortensius. Interim me quaestorem Siciliensis excepit annus, Cotta ex consulatu est profectus in Galliam, princeps et erat et habebatur Hortensius. Cum autem anno post ex Sicilia me recepissem, iam videbatur illud in me (quicquid esset) esse perfectum et habere maturitatem quandam suam.
Nimis multa videor de me, ipse praesertim; sed omni huic sermoni propositum est, non ut ingenium et eloquentiam meam perspicias (unde longe absum!), sed ut laborem et industriam. Cum igitur essem in plurimis causis et in principibus patronis quiqnuennium fere versatus, tum in patrocinio Siciliensi maximum in certamen veni designatus aedilis cum designato consule Hortensio...
Nos autem non desistebamus cum omni genere exercitationis, tum maxime stilo nostrum illud quod erat augere, quantumcumque erat. Atque - ut multa omittam - in hoc spatio et in his post aedilitatem annis et praetor primus et incredibili populi voluntate consul sum factus. Nam cum propter assiduitatem in causis et industriam, tum propter exquisitius et minime vulgare orationis genus animos hominum ad me dicendi novitate converteram.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25234

[mastra] - [2012-07-22 20:42:29]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile