Marivs et Svlla - Bellum Mithridaticum tertium


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Marivs et Svlla - Bellum Mithridaticum tertium

Anno urbis conditae sescentesimo septugesimo sexto, L. Licinio Lucullo et M. Aurelio Cotta consulibus, mortuus est Nicomedes, rex Bithyniae, et per testamentum populum Romanum fecit heredem. Mithridates pace rupta Bithyniam et Asiam rursus voluit invadere. Adversus eum ambo consules missi variam habuere fortunam: Cotta apud Calchedona victus ab eo acie etiam intra oppidum coactus est et obsessus; sed cum se inde Mithridates Cyzicum transtulisset, ut Cyzico capta totam Asiam invaderet, Lucullus ei, alter consul, occurrit. Ac dum Mithridates in obsidione cyzici commoratur, ipse eum a tergo obsedit fameque consumpsit et multis proeliis vicit, postremo Byzantium, quae nunc Costantinopolis est, fugavit. Navali quoque proelio duces eius Lucullus oppressit. Ita una hieme et aestate a Lucullo centum fere milia regis exstincta sunt.
Anno urbis Romae secentesimo septugesimo octavo Macedoniam provinciam M. Licinius Lucullus accepit, frater Luculli qui contra Mithridaten bellum gerebat. Et in Italia novum bellum subito commotum est. Septuaginta enim et quattuor gladiatores, ducibus Spartaco, Crixo et Oenomao, effracto Capuae ludo fugerunt et per Italiam vagantes paene non levius bellum in ea quam Hannibal moverat paraverunt; nam multis ducibus et duobus simul Romanorum consulibus victis, sexaginta fere milium armatorum exercitum congregaverunt; victique sunt in Apulia a M. Licinio Crasso proconsule, et post multas calamitates Italiae tertio anno bello huic est finis impositus.
Secentesimo octogesimo primo anno urbi onditae, P. Cornelio Lentulo et Cn. Aufidio Oreste consulibus, duo tantum gravia bella in imperio Romano erant: Mithridaticum et Macedonicum. Haec duo Luculli agebant, L. Lucullus et M. Lucullus. L. ergo Lucullus post pugnam Cyzicenam, qua vicerat Mithridaten, et navalem, qua duces eius oppresserat, persecutus est eum et - recepta Paphlagonia atque Bythinia - etiam regnum eius invasit, Sinopen et Amisum, civitates Ponti nobilissimas, cepit. Secundo proelio apud Cabira civitatem, quo ingentes copias ex omni regno adduxerat Mithridates, cum triginta milia lectissima regis a quinque milibus Romanorum vastata essent, Mithridates fugatus est, castra eius direpta. Armenia quoque minor, quam tenuerat, eidem sublata est. Susceptus tamen est Mithridates post fugam a Tigrane, Armeniae rege, qui tum ingenti gloria imperababt, Persas saepe vicerat, Mesopotamiam occupaverat et Syriam et Phoenices partem. Ergo Lucullus repetens hostem fugatum etiam regnum Tigranis ingressus est. Triganocertam, civitatem nobilissimam regni Armeniaci, cepit, ipsum regem cum septem milibus quingentis clibanariis et centum milibus saggittariorum et armatorum venientem decem et octo milia militum habens ita vicit, ut magnam partem Armeniorum deleverit. Inde Nisibin profectus eam quoque civitatem cum regis fratre cepit.
Sed ii quos Ponto Lucullus reliquerat cum exercitus parte, ut regiones victas et iam Romanorum tuerentur, neglegerent se et avare agentes occasionem iterum Mithridati in Pontum irrumpendi dederunt, atque ita bellum renovatum est. Lucullo paranti - capta Nisibi - contra Persas expeditionem successor est missus.
Alter autem Lucullus, qui Macedonia administrabat, Bessis primus Romanorum intulit bellum atque eos ingenti proelio in Haemo monte superavit. Oppidum Uscudamam, quod Bessi habitabant, eodem die quo aggressus est vicit, Cabylen cepit, usque ad Danuvium penetravit. Inde multas supra Pontum positas civitates aggressus est, belloque confecto Romam rediit. Ambo triumphaverunt, tamen Lucullus, qui contra Mithridaten pugnaverat, maiore gloria, cum tantorum regnorum victor redisset.
Confecto bello Macedonico, manente Mithridatico, quod recedente Lucullo rex collectis auxiliis reperaverat, bellum Creticum ortum est. Ad id missus Q. Caecilius Metellus ingentibus proeliis intra triennium omnem provinciam cepit appellatusque est 'Creticus' atque ex insula triumphavit.
Dum haec geruntur, piratae omnia maria infestabant ita ut Romanis toto orbe victoribus sola navigatio tuta non esset. Quare id bellum Cn. Pompeio decretum est; quod intra paucos menses ingenti et felicitate et celeritate confecit.
[Bello piratico confecto, C. Manilius tr. pl. legem tulit, ut Pompeio etiam Mithridaticum bellum mandaretur, praesertim cum imperator ille egregius cum exercitu in Cilicia esset. Hanc legem clarissima oratione suasit M. Tullius Cicero praetor.]
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25233

[biancafarfalla] - [2014-06-12 16:06:58]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile