Marivs et Svlla - Sertorius


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Marivs et Svlla - Sertorius

M. Aemilio Lepido Q. Catulo consulibus, cum Sulla rem publicam composuisset, bella nova exarserunt: unum in Hispania, aliud in Pamphylia et Cilicia, tertium in Macedonia.
Nam Sertorius, qui partium Marianarum fuerat, timens fortunam ceterorum qui interempti erant, ad bellum commovit Hispanias. Missi sunt contra eum duces Q. Caecilius Metellus, filius eius qui Iugurtham regem vicit, et L. Domitius praetor. A Sertorii duce Hirtuleio Domitius occisus est. Metetllus vario successu contra Sertorium dimicavit. Postea, cum impar pugnae solus Metellus putaretur, C. Pompeius ad Hispanias missus est. Ita duobus ducibus adversis Sertorius fortuna varia saepe pugnavit. octavo demum anno per suos occisus est, et finis ei bello datus per Cn. pompeium adulescentem et Q. Metellum Pium, atque omnes prope Hispaniae in dicionem populi Romani redactae.
Ad Macedoniam missus est Ap. Claudius post consulatum. Levia proelia habuit contra varias gentes quae Rhodapam provinciam incolebant, atque ibi morbo mortuus est. Missus ei successor C. Scribonius Curio post consulatum. Is Dardanos vicit et usque ad Danuvium penetravit triumphumque meruit et intra triennium bello finem dedit.
Ad Ciliciam et Pamphyliam missus est P. Servilius ex consule, vir strenuus. Is Ciliciam subegit, Lyciae urbes clarissimas oppugnavit et cepit. Isauros quoque aggressus in dicionem redegit, atque intra triennium bello finem dedit. Primus omnium Romanorum in Tauro iter fecit. Revertens triumphum accepit et nomen 'Isaurici' meruit.
Ita uno tempore multi simul triumphi fuerunt: Metelli ex Hispania, Pompeii secundus ex Hispania, Curionis ex Macedonia, Servilii ex Isauria.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25228

[biancafarfalla] - [2014-03-24 18:44:31]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile