Marivs et Svlla - Bellum civile


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Marivs et Svlla - Bellum civile

Nam dum Sulla in Achaia atque Asia Mithridaten vincit, Maerius, qui fugatus erat, et Cornelius Cinna, unus ex consulibus, bellum in Italia reparaverunt, et ingressi urbem Romam nobilissimos e senatu et consulares viros interfecerunt, multos proscripserunt, ipsius Sullae domo eversa filios et uxorem ad fugam compulerunt.
Universus reliquus senatus ex urbe fugiens ad Sullam in Graeciam venit orans ut patriae subveniret. Ille in Italiam traiecit bellum civile gesturus adversus Norbanum et Scipionem consules. Et primo proelio contra Norbanum dimicavit non longe a Capua. Tunc sex milia eius cecidit, sex milia cepit, centum viginti quattuor suos amisit. Inde etiam ad Scipionem se convertit, et ante proelium totum eius exercitum sine sanguine in deditionem accepit.
Sed cum Romae mutati consules essent et Marius, Marii filius, ac Papirius Carbo consulatum accepissent, Sulla contra Marium iuniorem dimicavit et quindecim milibus eius occisis quadrigentos de suis perdidit. Mox etiam urbem ingressus est. Marium, Marii filium, Praeneste persecutus obsedit et ad mortem compulit. Rursus pugnam gravissimam habuit contra Lamponium et Carinatem, duces partis Marianae,, ad portam Collinam. Septuaginta milia hostium in eo proelio contra Sullam fuisse dicuntur. Duodecim milia se Sullae dediderunt, ceteri in acie, in castris, in fuga insatiabili ira victorum consumpti sunt: Cn. quoque Carbo, consul alter, ab Armino ad Siciliam fugit et ibi per Cn. Pompeium interfectus est, quem adulescentem Sulla atque annos unum et viginti natum, cognita eius industria, exercitibus praefecerat, ut secundus a Sulla haberetur.
Occiso ergo Carbone, Siciliam Pompeius recepit. Transgressus inde ad Africam Domitium, Marianae partis ducem, et Hiarbam, regem Mauretaniae, qui Domitio auxilium frebat, occidit.
Post haec Sulla de Mithridate ingenti gloria triumphavit. Cn. etiam Pompeius, quod nulli Romanorum tributum erat, quartum et vicesimum annum agens de Africa triumphavit.
Hunc finem habuerunt duo bella funestissima, Italicum, quod et 'sociale' dictum est, et civile, quae ambo tracta sunt per annos decem. Consumpserunt ultra centum quinquaginta milia hominum, viros consulares quattuor et viginti, praetoris septem, aedilicios sexaginta, senatores fere ducentos.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25215

[biancafarfalla] - [2014-03-24 19:21:05]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile