Marivs et Svlla - Bellum Mithridaticum primum


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Marivs et Svlla - Bellum Mithridaticum primum

Anno urbis conditae sescentesimo sexagesimo secundo primum Romae bellum civile commotum est, eodem anno etiam Mitrhidaticum. Causam bello civili C. Marius sexies consul dedit. Nam cum Sulla consul contra Mithridaten gesturus bellum, qui Asiam et Achaiam occupaverat, mitteretur, isque exercitum in Campania paulisper teneret, ut belli socialis (de quo diximus), quod intra Italiam gestum fuerat, reliquiae tollerentur, Marius affectavit ut ipse ad bellum Mithridaticum mitteretur. Qua re Sulla commotus cum exercitu ad urbem venit. Illic contra Marium et Sulpicium dimicavit. Primus urbem Romam armatus ingressus est, Sulpicium interfecit, Marium fugavit, atque ita ordinatis consulibus in futurum annum Cn. Octavio et L. Cornelio Cinna, ad Asiam profectus est.
Mithridates enim, qui Ponti rex erat atque Armeniam minorem et totum Ponticum mare in circuitu cum Bosporo tenebat, primum Nicomeden, amicum populi Romani, Bithynia voluit expellere sanatuique mandavit 'bellum se ei propter iniurias quas passus fuerat illaturum.' A senatu responsum Mithridati est 'si id faceret, quod bellum a Romanis et ipse pateretur.' Quare iratus Cappadociam statim occupavit et ex ea Ariobarxanen, regem et amicum populi Romani, fugavit. Mox etiam Bithyniam invasit et Paphlagoniam, pulsis regibus amicis populi Romani Pylaemene et Nicomede. Inde Ephesum contendit et per omnem Asiam litteras misit 'ut ubicumque inventi essent cives Romani uno die occiderentur!'
Interea etiam Athenae, civitas Achaiae, ab Aristone Atheniensi Mithridati tradita est. Miserat enim iam ad Achaiam Mithridates Archelaum, ducem suum, cum centum et viginti milibus equitum ac peditum, per quem etiam reliqua Graecia occupata est.
Sulla Archelaum apud Piraeum, non longe ab Athenis, obsedit, ipsas Athenas cepit. Postea, commisso proelio contra Archelaum, ita eum vicit ue ex centum viginti milibus vix decem Archelao superessent - ex Sullae exercitu tredecim tantum homines interficerentur!
Hac pugna Mithridates cognita septuaginta milia lectissima ex Asia Archelao misit, contra quem iterum Sulla commisit. Primo proelio quindecim milia hostium interfecta sunt et filius Archelai Diogenes; secundo omnes Mithridatis copiae exstincyae sunt, Archelaus ipse triduo nodus in paludibus latuit. Hac re audita Mithridates iussit cum Sulla de pace agi.
Interim eo tempore Sulla etiam Dardanos, Scordiscos, Dalmatas et Maedos partim vicit, alios in fidem accepit. Sed cum legati a rege Mithridate qui pacem petebant venissent 'non aliter se daturum' Sulla 'esse' respondit, 'nisi rex, relictis iis quae occupaverat,a d regnum suum redisset.' Postea tamen ad colloquium ambo venerunt. Pax inter eos ordinataest, ut Sulla ad bellum civile festinans a tergo periculum non haberet.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25212

[biancafarfalla] - [2014-07-03 15:29:03]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile