Timoleonte

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Timoleonte

Timoleon Corinthius sine dubio magnus vir omnium iudicio prodiit. Namque hic unus et partim, in qua erat natus, oppressam a tyranno liberavit, et a Syracusanis, quibus auxilio erat missus, iam inveteratam servitutem depulit totamque Siciliam, multos annos bello vexatam a barbarisque oppressam, suo adventu extulit. Sed in his rebus non simplici fortuna conflictatus est et multo sapientius tulit secundam quam adversam fortunam. Nam cum frater eius Timophanes, dux a Corinthiis delectus, tyrannidem per milites mercennarios occupasset (= occupavisset) particepsque regni Timoleon posset esse, tantum afuit a societate sceleris, ut antetulerit civium suorum libertatem fratrus saluti et parere legibus quam imperare patriae maluerit. Hac mente fratrem tyrannum interficiendum curavit. Ipse tamen non modo manus non attulit, sed ne aspicere quidem fraternum sanguinem voluit. Mater vero post id factum domum ad se filium admittere noluit et ea re ille adeo est commotus, ut nonnumquam vitae finem facere voluerit atque ex ingratorum hominum conspectu morte decedere.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25205

[biancafarfalla] - [2012-07-28 19:13:58]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile