Civitas dilacerata

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Civitas dilacerata

Mos partium et factionum ac deinde omnium malarum artium Romae ortus est otio atque abundantia earum rerum quae prima mortales ducunt. Nam ante Carthaginem deletam populus et senatus Romanus placide modesteque inter se rem publicam tractabant. Neque gloriae neque dominationis certamen inter cives erat; metus hostilis in bonis artibus civitatem retinebat.
Sed ubi illa formido mentibus decessit, scilicet ea quae res secundae amant, lascivia atque superbia, incessere. Ita quod in adversis rebus optaverant otium postquam adepti sunt, asperius acerbiusque fuit. Namque coepere nobilitas dignitatem, populus libertatem inlibidinem vertere, sibi quisque ducere, trahere, repere. Ita omnia in duas partes abstracta sunt, res publica, quae media fuerat, dilacerata.
Ceterum nobilitas factione magis pollebat, plebis vis, soluta atque dispersa in multitudine, minus poterat. Paucorum arbistrio belli domique agitabatur; penes eosdem aerarium, provinciae, magistratus, gloriae triumphique erant. Populs militia atque inopia urgebatur. praedas bellicas imperatores cum paucis diripiebant. Interea parentes aut parvi liberi milium, uti quisque potentiori confinis erat, sedibus pellebantur.
Ita cum potentia avaritia sine modo modestiaque invadere, polluere et vastare omnia - quoad semet ipsa praecipitavit. Nam ubi primum ex nobilitate reperti sunt qui veram gloriam iniustae potentiae anteponerent, moveri civitas et dissensio civilis quasi permixtio terrae oriri coepit.
Nam postquam Ti. et C. Gracchus, quorum maiores Punico atque aliis bellis multum rei publicae addiderant, vindicare plebem in libertatem et paucorum scelera patefacere coepere, nobilitas noxia atque eo perculsa Gracchorum actionibus obviam ierat, et primo Tiberium, dein paucos post annos eadem ingredientem Gaium, tribunum alterum, alterum triumvirum coloniis deducendis, cum M. Fulvio Flacco ferro necaverat. Et sane Gracchis cupidine victoriae haud satis moderatus animus fuit; sed bono vinci satius est quam malo more iniuriam vincere.
Igitur ea victoria nobilitas ex libidine sua usa multos mortales ferro aut fuga exstinxit, plusque in reliquum sibi timoris quam potentiae addidit. Quae res plerumque magnas civitates pessum dedit, dum alteri alteros vincere quovis modo et victos acerbius ulcisci volunt.
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25186

[mastra] - [2014-04-25 15:45:30]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile