Scipio Aemilianvs - Gracchi et leges agrariae

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Scipio Aemilianvs - Gracchi et leges agrariae

Tib. Sempronius Gracchus tribunus plebis, cum legrm agrariam ferret adversus voluntatem senatus et equestris ordinis: 'ne quis ex publico agro plus quam mille iugera possideret', in eum furorem exarsit ut M. Octavio collegae causam diversae partis defendenti potestatem lege lata abrogaret, seque et C. Gracchum fratrem et Appium Claudium socerum triumviros ad dividendum agrum crearet. Promulgavit et aliam legem agrariam, qua sibi latius agrum patefeceret: 'ut iidem triumviri iuicarent qua publicus ager, qua privatus esset.' Deinde, cum minus agri esset quam quod dividi posset sine offensa etiam plebis (quoniam eos ad cupiditatem amplum modum sperandi incitaverat), legem se promulgaturum ostendit: 'ut iis qui Sempronia lege agrum accipere deberent, pecunia quae regis Attali fuisset divideretur.' (Heredem autem populum Romanum reliquerat Attalus, rex Pergami, Eumenis filius.)
Tot indignantibus commotus graviter senatus, ante omnes T. Annius consularis. Qui, cum in senatu in Gracchum perorasset, raptus ab eo ad populum deletatusque plebi, rursus in eum pro Rostris contionatus est. Cum iterum tribunus plebis creari vellet Gracchus, auctore P. Cornelio Nasica in Capitolio ab optimatibus occisus est, ictus primum fragmentis subsellii, et inter alios qui in eadem seditione occisi erant insepultus in flumen proiectus.
Cum Carbo tribunus plebis rogationem' tulisset 'ut eundem tribunum plebis quoties vellet creare liceret', rogationem eius P. Africanus gravissima oratione dissuasit, in qua dixit 'Ti. Gracchum iure caesum viderit.' C. Gracchus contra suasit rogationem, sed Scipio tenuit.
Seditiones a triumviris Fulvio Flacco et C. Graccho et C. Papirio Carbone agro dividendo creatis excitatae. Cum P. Scipio Africanus adversaretur fortisque ac validus pridie domum se recepisset, mortuus in cubiculo inventus est. Suspecta fuit, tamquam ei venenum dedisset, Sempronia uxor - hinc maxime quod soror esset Gracchorum, cum quibus simultas Africano fuerat. De morte tamen eius nulla quaestio acta. Defuncto eo, acrius seditiones triumvirales exarserunt.
Lustrum a censoribus conditum est: censa sunt civium capita trecenta nonaginta quattuor milia septingenta triginta sex.
C. gracchus, Tiberii frater, tribunus plebis, eloquentior quam frater, perniciosas aliquot leges tulit, inter quas frumentariam: 'ut senis et triente frumentum plebi daretur'; alteram legem agrariam, quam et frater eius tulerat; tertiam, qua equestrem ordinem tunc cum senatu consentientem corrumperet: 'ut sescenti ex equitibus in Curiam sublegerentur' et (quia illis temporibus trecenti tantum senatores erant) sescenti equites trecentis senatoribus admiscerentur, id est ut equester ordo bis tantum virium in senatu haberet. Et continuato in alterum annum tribunatu, legibus agrariis latis effecit ut complures coloniae in Italia deducerentur et una in solo dirutae Carthaginis, quo ipse triumvir creatus coloniam deduxit.
C. gracchus, seditioso tribunatu acto, cum Aventinum quoque armata multitudine occupasset, a L. Opimio consule - ex senatus consulto vocato ad arma populo - pulsus et occisus est et cum eo Fulvius Flaccus consularis, socius eiusdem furoris.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25185

[silvana] - [2014-07-19 18:38:27]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile