Scipio Aemilianvs - Bellum Achaicum

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Scipio Aemilianvs - Bellum Achaicum

Legati Romani ab Achaeis pulsati sunt Corinthi, missi ut eas civitates quae sub dicione Philippi fuerant ab Achaico concilio secernerent.
Cum Achaeis, qui in auxilio Boeotos et Chalcidenses habebant, Q. Caecilius Metellus ad Thermopylas bello conflixit. Quibus victis dux eorum Critolaus mortem sibi veneno conscivit. In cuius locum Diaeus, Achaici motus primus auctor, ab Achaeis dux creatus ad Isthmon a L. Mummio consule victus est. Qui, omni Achaia in deditionem accepta, Corinthon ex senatus consulto diruit, quia ibi legati Romani violati erant. Thebae quoque et Chalcis, quae auxilio fuerant, dirutae. ipse L. Mummius abstinentissimum virum egit, nec quicquam ex iis operibus ornamentisque quae praedives Corinthos habuit in domum eius pervenit.
Q. Caecilius Metellus de Andrisco triumphavit, P. Cornelius Scipio Aemilianus de Carthagine et Hasdrubale L. Mummius de Achaeis triumphavit; signa aerea marmoreaque et tabulas pictas in triumpho tulit.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25179

[mastra] - [2013-09-14 04:37:56]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile