Scipio Aemilianvs - Bellum Punicum tertium

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Scipio Aemilianvs - Bellum Punicum tertium

Gulussa, Masinissae filius, nuntiavit 'Carthagine dilectus agri, classem comparari et haud dubie bellum strui.' Cum Cato suaderet ut his bellum indiceretur, P. Cornelio Nasica dicente 'nihil temere faciendum', placuit decem legatos mitti exploratum.
Cum legati ex Africa cum oratoribus Carthaginiensium redissent dicerentque 'et exercitum se et classem Carthagine deprehendisse', perrogari sententias placuit. Catone et aliis principibus senatus suadentibus ut in Africam confestim transportaretur exercitus, quoniam Cornelius Nasica dicebat 'nondum sibi iustam causam belli videri', placuit ut bello abstinerent 'si Carthaginienses classem exussissent et exercitum dimisissent; si minus, proximi consules de bello Punico referrent.'
Carthaginienses cum adversus foedus bellum Masinissae intulissent, victi ab eo annos habente nonaginta duos insuper Romanum bellum meruerunt.
Inter M. Posrcium Catonem et Scipionem Nasicam, quorum alter sapientissimus vir in civitate habebatur, alter optimus vir etiam iudicatus a senatu erat, diversis cerattum sententiis est, Catone suadente bellum et ut tolleretur delereturque Carthago, Nasica dissuadente. Placuit tamen, 'quod contra foedus naves haberent, quod exercitum extra fines duxissent, quod socio populi Romani et amico Masinissae arma intulissent, quod filium eiu sGulussam (qui cum legatis Romanis erat) in oppidum non recepissent', bellum his indici.
Priusquam ullae copiae in naves imponerentur, Uticenses legati romam venerunt se suaque omni adedentes. Ea legatio, velut omnem, grata patribus, acerba Carthaginiensibus fuit.
Legati triginta Romam venerunt, per quos se Carthaginienses debebant. Catonis sententia evicit ut in decreto perstaretur et ut consules quam primum ad bellum proficiscerentur. Qui ubi in Africam transierunt, acceptis quos imperaverant trecentis obsidibus et armis omnibus instrumentisque belli (si qua Carthagine erant), cum ex auctoritate patrum iuberent 'ut in alium locum, dum a mari decem milia passuum nec minus remotum, oppidum facerent', indignitate rei ad bellandum Carthaginienses compulerunt.
Obsideri oppugnarique coepta est Carthago a L. Marcio M'. Manilio consulibus. In uqa oppugnatione cum neglectos ab una parte muros duo tribuni tenere cum cohortibus suis irrupissent et ab oppidanis gravuter caederentur, a Scipione Aemiliano expliciti sunt. Per quem et castellum Romanum, quod nocte expugnabant, paucis equitibus iuvantibus liberatum est, castrorumque, quae Carthaginienses omnibus copiis ab urbe pariter egressi oppugnabant, liberatorum is ipse praecipuam gloriam tulit. Praeterea, cum ab irrita oppugnatione Carthaginis consul (alter enim Romam ad comitia ierat) exercitum duceret adversus Hasdrubalem (cum ampla manu saltum iniquum insederat), suasit primo consuli ne tam iniquo loco confligeret; victus deinde complurium, qui et prudentiae et virtuti eius invidebant, sententiis et ipse saltum ingressus est. Cum, sicut praedixerat, fusus fugatusque esset Romanus exercitus et duae cohortes ab hoste obsiderunt, cum paucis equitum turmis in saltum reversus liberavit eas et incolumes reduxit. Quam virtutem eius et Cato, vir promptioris ad vituperandum linguae, in senatu sic prosecutus est ut diceret 'reliquos qui in Africa militarent umbras volitare, Scipionem vigere.'
Andriscus quidam, Persei se regis filium ferens et mutato nomine Philippus vocatus, multis ad falsam eius fabulam velut ad veram coeuntibus, contracto exercitu totam Macedoniam aut voluntate incolentium aut armis occupavit. Fabulam autem talem finxerat: 'Ex paelice se et Perseo rege ortum, traditum educandum Cretensi cuidam esse. Adramyttii se educatum usque ad duodecimum aetatis annum, patrem eum esse credentem a quo educaretur, ignarum generis fuisse sui. Affecto deinde eo, cum prope ad ultimum finem vitae esset, detectam tandem sibi originem suam.'
Masinissa, Numidiae rex, maior nonaginta annis decessit, vir insignis. Inter cetera iuvenalia opera quae ad ultimum edidit, adeo etiam nervis in senecta viguit ut post sextum et octogesimum annum filium genuerit. Inter tres liberos eius (maximus natu Micipsa; Gulussa; Mastanabal, qui etiam Graecis litteris eruditus erat) P. Scipio Aemilianus, cum commune his regnum pater reliquisset et dividere eos arbitro Scipione iussisset, partes administrandi regni divisit. Item Phameae Hamilconi, praefecto equitum Carthaginiensium, viro forti et cuius praecipua opera Poeni utebantur, persuasit ut ad Romanos cum equitatu suo transiret. Ex tribus legatis qui ad Masinissam missi erant, M. claudius Marcellus coorta tempestate fluctibus obrutus est.
P. Scipio Aemilianus, cum aedilitatem peteret, consul a populo dictus. Quoniam per annos consuli fieri non licebat, cum magno certamine suffragantis plebis et repugantibus ei aliquamdiu patribus, legibus solutus et consul creatus.
Pseudo-Philippus in Macedonia, caeso cum exercitu P. Iuventio praetore, ab Q.Caecilio victus captusque est, et revicta Macedonia.
Carthago, in circuitu viginti tria milia passuum patens, magno labore obsessa et per partes capta est, primum a Mancino legato, deinde a Scipione consule, cui extra sortem Africa provincia data erat. Carthaginienses, portu novo (quia vetus obstructus a Scipione erat) facto et contracta clam exiguo tempore ampla classe, infeliciter navali proelio pugnaverunt. Hasdrubalis quoque, ducis eorum, castra ad Nepherim oppidum loco difficili sita cum exercitu deleta sunt a Scipione, qui tandem Carthaginem expugnavit septingentesimo anno quam erat condita. Spoliorum maior pars Siculis, quibus ablata erant, reddita. Ultimo urbis excidio, cum se Hasrubal Scipioni dedisset, uxor eius, quae paucis ante diebus de marito impetrare non potuerat ut ad victorem transfugerent, in madium se flagrantis urbis incendium cum duobus liberis ex arce praecipitavit. Scipio exemplo patris sui, Aemili Pauli, qui Macedoniam vicerat, ludos fecit transfugasque ac fugitivos bestis obiecit.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25178

[silvana] - [2014-07-22 12:43:22]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile