Graecia liberata - Fortuna publica et privata


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Graecia liberata - Fortuna publica et privata
Pagina 286 Numero L

[Ex Periocha libri XLV:]
Macedonia in provinciae formam redacta, Aemilium Paulus triumphavit et Perseum cum tribus filiis duxit ante currum.
[Ex libro XLV:]
Secuti currum inter alios illustres viros filii duo Q. Maximus et P. Scipio; deinde equites turmatim et cohortes peditum.
Sed non Perseus tantum per illos dies documentum humanorum casuum fuit in catenis ante currum victoris ducis per urbem hostium ductus, sed etiam victor Paulus, auro purpuraque fulgens. Nam duobus e filiis (quos, duobus datis in in adoptionem, solos nominis, sacrorum familiaeque heredes retinuerat domi) minor, duodecim ferme annos natus, quinque diebus ante triumphum, maior, quattuordecim annorum, triduo post triumphum decessit. Quos praetexatos curru vehi cum patre, sibi ipsos similes destinantes triumphos, oportuerat.
Paucis post diebus, data a M. Antonio tribuno plebis contione, cum de suis rebus gestis more ceterorum imperatorum edissereret, memorabilis eius oratio et digna Romano principe fuit:
"Quamquam, et quya felicitate rem publicam administraverim et quae duo fulmina domum meam per hos dies perculerint, non ignorare vos, Quirites, arbitror, cum spectaculo vobis nunc triumphus meus, nunc funera liberorum meorum fuerint, tamen paucis quaeso sinatis me cum publica felicitate comparare eo quo debeo animo privatam meam fortunam.
"Profectus ex Italia classem a Brundisio sole orto solvi; nona diei hora cum omnibus meis navibus Corcyram tenui. Inde quinto die Delphis Apollini pro me exercitibusque et classibus vestris sacrificavi. A Delphis quinto die in castra perveni; ubi exercitu accepto, mutatis quibusdam quae magna impedimenta victoriae erant, progressus, quia inexpugnabilia castra hostium erant neque cogi pugnare poterat rex, inter praesidia eius saltum ad Petram evasi et ad Pydnam regem acie vici. Macedoniam in potestatem populi Romani redegi, et quod bellum per quadriennium quattuor ante me consules ita gesserunt ut semper successori traderent gravius, id ego quindecim diebus perfeci!
"Aliarum deinde secundarum rerum velut proventus secutus: civitates omnes Macedoniae se dediderunt, gaza regia in potestatem venit, rex ipse - tradentibus prope ipsis dis - in templo Samotrhacum cum liberis est captus.
"Mihi quoque ipsi nimia iam fortuna videri eoque suspecta esse. Maris pericula timere coepi in tanta pecunia regia in Italiam traicienda et victore exercitu transportando. Postquam omnia secundo navium cursu in Itliam pervenerunt neque erat quod ultra praecarer, illud optavi: ut, cum ex summo retro volvi fortuna consuesset, mautationem eius domus mea potius quam res publica sentiret!
"Itaquedefunctam esse fortunam publicam mea tam insigni calamitate spero, quod triumphus meus, velut ad ludibrium casuum humanorum, duobus funeribus liberorum meorum est interpositus. Et cum ego et Perseus nunc nobilia maxime sortis mortalium exempla spectemur, ille, qui ante se captivos, captivus ipse, duci liberos vidit, incolumes tamen eos habet - ego, qui de illo triumphavi, ab alterius funere filii currum conscendi, alterum rediens ex Capitolio prope iam exspirantem inveni. Neque ex tanta stirpe liberum superest qui 'Aemili Pauli' nomen ferat. Duos enim tamquam ex magna progenie liberorum in adoptionem datos Cornelia et Fabia gens habent - 'Paulus' in domo praeter senem nemo superest. Sed hanc cladem domus meae vestra felicitas et secunda fortuna publica consolatur." Haec tanto dicta animo magis confudere audientium animos quam si miserabiliter orbitatem suam deflendo locutus esset.
da Livio


Oggi hai visualizzato 2 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 13 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25161

[silvana] - [2014-07-21 16:50:15]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile