Graecia liberata - Macedonia provincia


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Graecia liberata - Macedonia provincia

Hic finis belli, cum quadriennium continuum bellatum esset, inter Romanos ac Persea fuit, idemque finis incluti per Europae plerumque atque Asiam omnem regni. Vicesimum ab Carano, qui primus regnabat, Persea numerabant. Perseus Q. Fulvio L. Manlio consulibus regnum accepit; regnavirt undecim annos. Macedonum gens obscura admodum fama usque ad Philippum, Amyntae filium, fuit. Inde ac per eum crescere cum coepisset, Europae se tamen finibus continuit, Graeciam omnem et partem Threciae atque Illyrici amplexa. Superfudit deinde se in Asiam et tredecim annis quibus Alexander regnavit primum omnia qua Persarum prope immenso spatio imperium fuerat suae dicionis fecit; Arabas hinc Indiamque, qua terrarum ultimos fines Rubrum mare amplectitur, peragravit. Tum maximum in terris Macedonum regnum nomenque, Inde morte Alexandri distractum in multa regna, dum ad se quisque opes rapiunt, laceratis viribus a summo culmine fortunae ad ultimum finem quinquaginta annos stetit.
Q. Aelio M. Iunio consulibus de provinciis referentibus, censuere patres 'Macedoniam Illyricumque eosdem L. Paulum et L. Anicium obtinere, donec de sententia legatorum res bello turbatas composuissent.' L. Paulus L. Anicius componerent res, decreverunt: decem in Macedoniam, quinque in Illyricum. Omnium primum liberos esse placebat Macedonas atque Illyrios 'ut omnibus gentibus appareret arma populi Romani non liberis servitutem libertatem afferre.'
Paulus ante adventum decem legatorum Q. Maximum filium ad Aeginium et Agassas diripiendas mittit. Autumni fere tempus erat; cuius temporis initio ad circumeundam Graeciam uti statuit. praeposito castris C. Sulpicio Gallo, profectus cum haud magno comitatu per Thessaliam Delphos petit, inclutum oraculum. Ubi sacrificio Apollini facto, Chalcidem ad spectaculum Euripi Euboeaeque, tantae insulae ponte continenti iunctae, discendit. A Chalcide Aulidem traicit, trium milium spatio distantem, portum inclutum statione quodam mille navium Agamemnoniae classis, Dianaeque templum visit, ubi navibus cursum ad Troiam, filia victima aris admota, rex ille regnum petiit. Athenas inde, multa visenda habentes: arcem, portus, muros Piraeum urbi iungentes, navalia, monumenta magnorum imperatorum, simulacra deorum hominumque.
Sacrificio Minervae, praesidi arcis, in urbe facto, profectus Corinthum altero die pervenit. Urbs erat tunc praeclara ante excidium; arx quoque et Isthmus praebuere spectaculum. Sicyonem inde et Argos, nobiles urbes, adit, inde haud parem opibus Epidaurum, sed inclutam Aesculapii nobili templo, quod, quinque milibus passuum ab urbe distans, tum donis dives erat quae remediorum salutarium aegri mercedem sacraverant deo. Inde Lacedaemonem adit, nonn operum magnificentia, sed disciplina institutisque memorabilem. Unde per Megalopolim Olympiam escendit; ubi et alia quidem spectanda ei visa - Iovem velut praesentem intuens motus animo est. Itaque haud secus quam si in Capitolio immolaturus esset, sacrificium amplius solito apparari iussit.
Ita, peregrata Graecia, postquam fama accidit traiecisse iam mare decem legatos, omnibus aliis omissis ad eos peregit. Ubi dies venit quo adesse Amphipoli denos principes civitatum iusserat et pecuniam regiam conferri, cum decem legatis, circumfusa omni multitudine Macedonum, in tribunali consedit. Silentio per praeconsilii sententia visa essent, pronuntiavit. Ea Cn. Octavius praetor - nam et ipse aderat - sermone Graeco referebat: 'Omnium primum liberos esse iubere Macedonas, habentes urbes easdem agrosque, utentes legibus suis, annuos creantes magistratus. tributum dimidium eius quod pependissent regibus pendere populo Romano. Deinde in quattuor regiones dividi Macedoniam...' Nomina deinde dunt recitata principum Macedonum, quos cum liberis maioribus quam quindecim annos natis praecedere in Italiam placeret; qui non paruisset imperio mors denuntiata. Leges Macedoniae dedit cum tanta cura ut non hostibus victis, sed sociis bene meritis dare videretur.
Ab seriis rebus ludicrum magno apparatu Amphipoli fecit. Nam et artificum omnis generis qui ludicram artem faciebant ex toto orbe terrarum multitudo et athletarum et nobilium equorum convenit et legationes cum victimis, et quidquid aliud deorum hominumque causa fieri magnis ludis in Graecia solet ita factum est ut non magnificentiam tantum sed prudentiam in dandis spectaculis, ad quae rudes tum Romani erant, admirarentur. Epulae quoque legationibus paratae et opulentiia et cura eadem. Vulgo dictum ipsius ferebant 'et convivium instruere et ludos parare eiusdem esse qui vincere bello sciret'.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25160

[silvana] - [2014-07-20 19:19:41]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile