Graecia liberata - Perseus captus


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Graecia liberata - Perseus captus

Paulus Aemilius consul cum castra ad Siras haberet, litterae ab rege Perseo per ignobiles tres legatos ei allatae sunt. Quos cum flentes cerneret, et ipse illacrimasse dicitur sorti humanae, quod qui paulo ante non contentus regno Macedoniae Dardanos Illyriosque oppugnasset, is tum amisso exercitu, extorris regno, in parvam insulam compulsus, supplex, fani religione, non viribus suis tutus esset. Sed postquam 'regem Persea consuli Paulo salutem' legit, miserationem omnem stultitia ignorantis fortunam suam exemit. Itaque, quamquam in reliqua parte litterarum minime regiae preces erant, tamen sine responso ac sine litteris ea legatio dimissa est. Sensit Perseus, cuis nominis titulo missae et petiere et impetravere ut aliqui ad eum mitterentur cum quibus loqui de statu et condicione suae fortunae posset. missi sunt tres legati, P. Lentulus, A. postumius Albinus, A. Antonius. nihil ea legatione perfectum est, Perseo regium nomen omni vi amplectente, paulo 'ut se suaque omnia in fidem et clementiam populi Romani permitteret' tendente.
Dum haec aguntur, classis Cn. Octavii Samothracam est appulsa. ...
Ceterum Perseus omnium ab se abalienavit animos: pro se quisque transire ad Romanos, fugaeque consilium capere regem solum prope relictum coegerunt. Oroandem denique Cretensem, cui nota Threciae ora erat quia mercaturas in ea regione fecerat, appellat, 'ut se sublatum in lembum ad Cotym deveheret.'
Demetrium est portus in promuntorio quodam Samothracae; ibi lembus stabat. Sub occasum solis deferuntur quae ad usum necessaria erant; defertur et pecunia quanta clam deferri poterat. Rex ipse nocte media cum tribus consciis fugae per posticum aedium in propinquum cubiculo hortum atque inde, maceriam aegre transgressus, ad mare pervenit.
Oroandes tantum moratus dum pecunia deferretur, primis tenebris solverat navem ac per altum Cretam petebat! Postquam in portu navis non inventa est, vagatus Perseus aliquamdiu in litore, postremo timens lucem iam appropinquantem, in hospitium redire non ausus, in latere templi prope angulum obscurum delituit.
'Pueri regii' apud Macedonas vocabantur principum liberi ad ministerium electi regis; ea cohors persecuta regem fugientem ne tum quidem abscedebat - donec iussu Cn. Octavii pronuntiatum est per praeconem 'regios pueros Macedonasque alios qui Samothracae essent, si transirent ad Romanos, incolumitatem libertatemque et sua omnia servaturos quae aut secum haberent aut in Macedonia reliquissent.' Ad hanc vocem transitio omnium facta est, nominaque dabant ad C. Postumium tribunum militum. Liberos quoque parvos regios Ion Thessalonicensis Octavio tradidit, nec quisquam praeter Philippum, maximum natu ex filiis, cum rege relictus.
Tum sese filiumque Octavio tradidit, fortunam deosque quorum in templo erat 'nulla ope supplicem iuvantes' accusans. In praetoriam navem imponi iussus, eodem et pecunia quae superfuit delata est extemploque classis Amphipolim repetit. Inde Octavius regem in castra ad consulem misit, praemissis litteris, ut in potestate eum esse et adduci sciret.
Secundam eam Paulus (sicut erat) victioriam ratus victimas cecidit eo nuntio, et consilio advocato litteras praetoris cum recitasset. Q. Aemilium Tuberonem obviam regi misit, ceteros manere in praetorio frequentes iussit.
Non alias ad ullum spectaculum tanta multitudo occurrit. Patrum aetate Syphax rex captus in castra Romana adductus erat; praeterquam quod nec sua nec gentis fama comparandus, tantum accessio Punici belli fuerat, sicut Gentius Macedonici - Perseus caput belli erat, nec ipsius tantum patris avique ceterorumque quos sanguine et genere contigebat fama conspectum eum efficiebat, sed effulgebant Philippus ac Magnus Alexander, qui summum imperium in orbe terrarum Macedonum fecerant.
Pullo amictu cum filio Perseus ingressus est castra, nullo suorum alio comite qui socius calamitatis miserabiliorem eum faceret. progredi prae turba occurrentium ad spectaculum non poterat, donec a consule lictores missi sunt qui submoto iter ad praetorium facerent. Consurrexit consul, iussis sedere aliis, progressusque paulum introeunti regi dextram porrexit subittentemque se ad pedes sustulit nec attingere genua passus introductum in tabernaculum adversus advocatos in consilium considere iussit.
Prima percontatio fuit 'qua subactus iniuria contra populum Romanum bellum tam unfesto animo suscepisset, quo se regnumque suum ad ultimum discrimen adduceret?' Cum, responsum exspectantibus cunctis, terram intuens diu tacitus fleret, rursus consul: "Si iuvenis regnum accepisses, minus equidem mirarer ignorasse te quam gravis aut amicus aut inimicus esset populus Romanus; nunc vero, cum et bello patris tui, quod nobiscum gessit, interfuisses, et pacis postea, quam cum summa fide adversus eum coluimus, meminisses, quod fuit consilium, quorum et vim in bello et fidem in pace expertus esses, cum iis tibi bellum esse quam pacem malle?"
Nec interrogatus nec accusatus cum responderet, "Utcumque tamen haec, sive errore humano seu casu seu necessitate inciderunt, bonum animum habe! Multorum regum populorumque casibus cognita populi Romani clementia non modo spem tibi, sed prope certam fiduciam salutis praebet."
Haec Graeco sermone Perseo; Latine deinde suis "Exemplum insigne cernitis" inquit "mutationis rerum humanarum. Vobis hoc praecipue dico, iuvenes! Ideo in secundis rebus nihil in quemquam superbe ac violenter consulere decet nec praesenti credere fortunae, cum quid vesper ferat incertum sit. Is demum vir erit cuius animum nec prosperae res flatu suo efferent nec adversae infringent."
Consilio dimisso, tuendi cura regis Q. Aelio mandatur. Eo die et invitatus ad consulem Perseus et alius omnis ei honos habitus est qui haberi in tali fortuna poterat.
Exercitus deinde in hiberna dimissus est. Maximam partem copiarum Amphipolis, reliquas propinquae urbes acceperunt.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25136

[silvana] - [2014-07-18 19:08:22]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile