Graecia liberata - Triumphus Flaminini


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Graecia liberata - Triumphus Flaminini
Pagina 267 Numero L

[Ex libro XXXIV:]
Veris initio Corinthum, conventu edicto, venit. Ibi omnium civitatum legationes in contionis modum circumfusas est allocutus, orsus ab inita primum Romanis amicitiam cum graecorum gente et imperatorum qui ante se in Macedonia fuissent suisque rebus gestis. Subiecit 'proficisci sibi in Italiam atque omnem exercitum deportare in animo esse.'
Non dum conventus dimissus erat, cum respiciunt praesidium ab Acrocorintho descendens protinus duci ad portam atque abire. Quorum agmen imperator secutus - prosequentibus - eadem qua venerat via Elateam rediit. Per Epirum Oricum, unde erat traiecturus, venit. Ab Orico copiae omnes Brundisium transportae. Inde per totam Italiam ad urbem prope triumphantes venerunt. Postquam Romam ventum est, senatus extra urbem Quinctio ad res gestas edisserendas datus est, triumphusque meritus ab libentibus decretus.
Triduum triumphavit. Die primo arma, tla signaque aerea et marmorea transtulit; secundo aurum argentumque factum infectumque et signatum (auri pondo fuit tria milia septigenta quattuordecim). tertio die cornae aureae, dona civitatum, tralatae centum quattuordecim; et hostiae ductae et ante currum multi nobiles captivi obsidesque, inter quos Demetrius, regis Philippi filius, fuit et Armenes; Nabidis tyranni filius, Lacedaemonius. Ipse deinde Quinctius in urbem est invectus. Secuti currum milites frequentes, ut exercitu omni ex provincia deportato.
da Livio


Oggi hai visualizzato un brano.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 14 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25117

[mastra] - [2014-06-01 18:44:16]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile