Graecia liberata - Philippus

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Graecia liberata - Philippus

[Ex libri XXXI:]
Anno quingentesimo quinquagesimo primo ab urbe condita, P. Sulpicio Galba C. Aurelio consulibus, bellum cum rege Philippo initum est, paucis mensibus post pacem Carthaginiensibus datam.
[Ex Periocha libri XXXI:]
Id bellum P. Sulpicio cos. mandatum est, qui exercitu in Macedoniam ducto equestribus proeliis prospere cum Philippo pugnavit.
[Ex Periocha libri XXXII:]
T. Quinctius Flaminius cos. adversus Philippum feliciter pugnavit in faucibus Epiri fugatumque coegit in regnum reverti. Thessaliam, quae est vicina Macedoniae, sociis Aetolis, vexavit. Achaei in amicitiam recepti sunt.
[En Periocha libri XXXIII:]
T. Quinctius Flaminius procos. cum Philippo ad Cynoscephalas in Thessalia acie victo debellavit.
[Ex libro XXXIII:]
Exito ferme anni litterae a T. Quinctio venerunt 'se signis collatis cum rege Philippo in Thessalia pugnasse, hostium exercitum fusum fugatumque.' Hac litterae prius in senatu a M. Sergio praetore,deinde ex auctoritate patrum in contione sunt recitatae, et ob res prospere gestas in dies quinque supplicationes decretae. Brevi post legati et ab T. Quinctio et ab rege Philippo venerunt. Macedones deducti extra urbem in villam publicam ibique iis ad aedem Bellonae senatus datus. Ibi haud multa verba facta, cum Macedones 'quodcumque senatus censuisset id regem facturum esse' dicerent. Decem legati more maiorum, quorum ex consilio T. Quinctius imperator leges pacis Philippo daret, decreti.
Hibernabat eo tempore Elateae T. Quinctius. Eo decem legati ab Roma venerunt, quorum ex consilio pax data Philippo in has leges est: 'ut omnes Graecorum civitates, quae in Europa quaeque in Asia essent, libertatem ac suas haberent leges; quae earum sub dicione Philippi fuissent, praesidia ex iis Philippus deduceret vacuasque traderet Romanis ante Isthmiorum tempus; captivos transfugasque redderet Romanis, et naves omnes tectas traderet praeter quinque; ne plus quinque milia armatorum haberet neve elephantum ullum; bellum extra Macedoniae fines ne iniussu senatus gereret; mille talenta daret populo Romano.' In haec obsides accepti, inter quos Demetrius, Philippi filius.
Ab Elatea profectus Quinctius Anticyram cum decem legatis, inde Corinthum traiecit. Isthmiorum ludicrum aderat, semper frequens cum propter spectaculi studium, tum quia Graeciae is mercatus erat; tum vero non ad solitos modo usus undique convenerant, sed exspectatione erecti, qui deinde status futurus Graeciaem quae sua fortuna esset?
Ad spectaculum consederant, et praeco cum tubicine, ut mos est, in mediam aream processit et tuba silentio facto ita pronuntiat: "Senatus Romanus et T. Quinctius imperator, Philippo rege Macedonibusque devictis, liberos, immunes, suis legibus esse iubet Corinthios, Phocenses, Locrensesque omnes et insulam Euboeam et Magnetas, Thessalos, Perrhaebos, Achaeos Phthiotas." Percensuerat omnes gentes quae sub dicione Phillipi regis fuerant.
Audita voce praeconis maius gaudium fuit quam quod universum homines acciperent. Vix satis credere se quisque audisse, et alii alios intueri mirabundi velut ad somni vanam speciem. Revocatus praeco, cum unusquisque non audire modo, sed videre libertatis suae nuntium iam gaudio tantus cum clamore plausus est ortus totiesque repetitus, ut facile appareret nihil omnium bonorum multitudini gratius quam libertatem esse. Ludicrum deinde ita raptim peractum est ut nullius nec animi nec oculi spectaculo intenti essent - adeo unum gaudium praeoccupaverat omnium aliarum sensum voluptatum.
Ludis vero dimissis cursu prope omnes tendere ad imperatorem Romanum, ut, ruente turba in unum adire contingere dextram cupientium, coronas iacientium, haud procul periculo fuerit! Nec praesens tantummodo effusa est laetitia, sed per multos dies gratis et cogitationibus et sermonibus renovata: 'esse aliquam in terris gentem quae sua impensa, suo labore ac periculo bella gerat pro libertate aliorum! nec hoc finitimis aut propinquae vicinitatis hominibus aut terris continentibus iunctis praestet, sed maria traiciat, ne quod toto orbe terrarum iniustum imperium sit, ubique ius, fas, lex potentissima sint! Una voce praeconis liberatas omnes Graeciae atque Asiae urbes!'
Hunc finem bellum cum Philippo habuit.
[Ex Periocha libri XXXIV:]
M. Porcius Cato, in Hispaniam profectus, bello citeriorem Hispaniam pacavit.
T. Quinctius Flaminus bellum adversus Lacedaemonios et tyrannum eorum Nabidem prospere gestum, data his pace liberatisque Argis, qui sub dicione tyranni erant, finiit.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25116

[silvana] - [2014-06-27 15:56:59]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile