Hannibal - Hannibal, Hamilcaris filius, Karthaginiensis


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Hannibal - Hannibal, Hamilcaris filius, Karthaginiensis

Si verum est - quod nemo dubitat - ut populus Romanus omnes gentes virtute superarit, non est infitiandum Hannibalem tanto praestitisse ceteros imperatores prudentia quanto populus Romanus antecedat fortitudine cunctas nationes. Nam quotiesumque cum eo congressus est in Italia, semper discessit superior. Quod nisi domi civium suorum invidia debilitatus esset, Romanos videtur superare potuisse. Sed multorum obtrectatio devicit unius virtutem.
Hic, autem velut hereditate relictum, odium paternum erga Romanos sic conservavit ut prius animam quam id deposuerit - qui quidem, cum patria pulsus esset et alienarum opum indigeret, numquam destiterit animo bellare cum Romanis. nam - ut omittam Philippum, quem absens hostem reddidit Romanis - omnium iis temporibus potentissimus rex Antiochus fuit. Hunc tanta cupiditate incedit bellandi ut usque a Rumbro mari arma conatus sit inferre Italiae. Ad quem cum legati venissent Romani, qui de eius voluntate explorarent darentque operam consiliis clandestinis in Hannibalem in suspicionem regi adducerent, neque id frustra fecissent, idque Hannibal comperisset, tempore dato adiit ad regem, eique cum multa de fide sua et odio in Romanos commemorasset, hoc adiunxit: "Pater meus" inquit "hamilcar, puerulo me, utpote non amplius novem annos nato, in Hispaniam imperator proficiscens Karthagine Iovi Optimo Maximo hostias immolavit. Quae divina res dum conficiebatur, quaesivit a me 'vellemne secum in castra proficisci?' Id cum libenter accepissem atque ab eo patere coepissem ne dubitaret ducere, tum ille "Faciam" inquit, "si mihi fidem quam postulo dederis." Simul me ad aram adduxit apud quam sacrificare instituerat, eamque - ceteris remotis - tenentem iurare iussit 'numquam me in amicitia cum Romanis fore!' Id ego ius iurandum patri datum usque ad hanc aetatem ita conservavi ut nemini dubium esse debeat quin reliquo tempore eadem mente sim futurus. Quare, si quid amice de Romanis cogitabis, non imprudenter feceris si me celaris; cum quidem bellum parabis, te ipsum frustraberis si non me in eo principem posueris."
Hac igitur qua diximus aetate cum patre in hispaniam profectus est, cuius post obitum, Hasdrubale imperatore suffecto, equitatui omni praefuit. Hoc quoque interfecto, exercitus summam imperii ad eum detulit. Id Karthaginem delatum publice comprobatum est.ùSic Hannibal, minor quinque et viginti annis natus imperator factus, proximo triennio omnes gentes Hispaniae bello subegit, Saguntum, foederatam civitatem, vi expugnavit, tres exercitus maximos comparavit. Ex his unum in Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratre in Hispania reliquit, tertium in Italiam secum duxit.
Saltum Pyrenaeum transiit. Quacumque iter fecit, cum omnibus incolis conflixit, neminem nisi victum dimisit. Ad Alpes posteaquam venit, quae Italiam ab Gallia seiungunt, quas nemo umquam cum exercitu ante eum - praeter Herculem Graium - transierat (quo facto is hodie saltus 'Graius' appellatur), Alpicos conantes prohibere transitu concidit, loca patefecit, itinera munivit, effecit ut ea elephantus ornatus ire posset qua antea unus homo inermis vix poterat repere. Hac copias traduxit in Italiamque pervenit.
Conflixerat apud Rhodanum cum P. Cornelio Scipione consule eumque pepulerat. cum hoc eodem Clastidii apud Padum decernit sauciumque inde ac fugatum dimittit. Tertio idem Scipio cum collega Ti. Longo apud Trebiam adversus eum venit. Cum his manum conseruit, utrosque profligavit.
Inde per Ligures Appenninum transiit petens Etruriam. Hoc itinere adeo gravi morbo afficitur oculorum ut postea numquam dextro aeque bene usus sit. Qua valetudine cum etiamnunc premeretur lecticaque ferretur, C. Flaminium consulem apud Trasumennum cum exercitu insidiis circumventum occidit, neque multo post C. Centenium praetorem cum delecta manu salutus occupantem.
Hinc in Apuliam pervenit. Ibi obviam ei venerunt duo consules, C. terentius et L. Aemilius Utriusque exercitus uno proelio fugavit, Paulum consulem occidit et aliquot praeterea consulares, in his Cn. Servilium Geminum qui superiore anno fuerat consul.
Hac pugna pugnata Romam profectus est nullo resistente. in propinquis urbi montibus moratus est. Cum aliquot ibi dies castra habuisset et Capuam reverteretur, Q. Fabius Maximus, dictator Romanus, in agro Falerno ei se obiecit. Hic , clausus locorum angustiis, noctu sine ullo detrimento exercitus se expedivit, Fabioque, callidissimo imperatori, dedit verba. Namque obducta nocte sermenta in cornibus iuvencorum deligata incendit eiusque generis multitudinem magnam dispalatam immisit. Quo repentino obiecto visu tantum terrorem iniecit exercitui Romanorum ut egredi extra vallum nemo sit ausus. Hanc post rem gestam non ita multis diebus M. Minucium Rufum, magistrum equitum pari ac dictatorem imperio, dolo productum in proelium fugavit. Tiberium Sempronium Gracchum, iterum consulem, in Lucanis absens in insidias inductum sustulit. M. Claudium Marcellum, quinquies consulem, apud Venusiam pari modo interfecit.
Longum est omnia emunerare proelia. Quare hoc unum satis erit dictum, ex quo intellegi possit quantus ille fuerit: quamdiu in Italia fuit, nemo ei in acie restitit, nemo adversus eum post Cannensem pugnam in campo castra posuit.
Hinc invictus patriam defensum revocatus bellum gessit adversus P. Scipionem, filium eius quem ipse primo apud Rhodanum, iterum apud Padanum, tertio apud Trebiam fugarat. Cum hoc - exhaustis iam patriae faculatatibus - cupivit impraesentiarum bellum componere, quo valentior postea congrederetur. In colloquium convenit, condiciones non convenerunt.
Post id factum paucis diebus apud Zamam cum eodem conflixit. Pulsus (incredibile dictu!) biduo et duabus noctibus Hadrumentum pervenit, quod abest ab Zama circiter milia passuum trecenta. In hac fuga Numidae, qui simul cum eo ex acie excesserant, insidiati sunt ei; quos non solum effugit, sed etiam ipsos oppressit. Hadrumeti reliquos e fuga collegit, novis dilectibus paucis diebus multos contraxit.
Cum in apparando acerrime esset occupatus, Karthaginiensies bellum cum Romanis composuerunt. Ille nihilo setius exercitui postea praefuit resque in Africa gessit usque ad P. Sulpicium C. Aurelium consules. His enim magistratibus legati Karthaginienses Romam venerunt, qui senatui populoque Romano gratias agerent quod cum iis pacem fecissent, ob eamque rem corona aurea eos donarent simulque peterent ut obsides eorum Fregellis essent captivique redderenrur. His ex senatus consulto responsum est: 'munus eorum gratum acceptumque esse; obsides quo loco rogarent futuros; captivos non remissuros, quod Hannibalem, cuius opera susceptum bellum foret, inimicissimum nomini Romano, etiamnunc cum imperio apud exercitum haberent.'
Hoc responso Karthaginienses cognito, Hannibalem domum revocarunt. Huc ut rediit, 'rex' factus est, postquam imperator fuerat anno secundo et vicesimo. (Ut enim Romae consules, sic Karthagine quotannis annui bini 'reges' creabantur.) In eo magistratu pari diligentia se Hannibal praebuit ac fuerat in bello. Namque effecit ex novis vectigalibus non solum ut esset pecunia quae Romanis ex foedere penderetur, sed etiam superesset quae in aerario reponeretur.
Deinde anno post, M. Claudio L. Furio consulibus, Roma legati Karthaginem venerunt. Hos Hannibal ratus sui exposcendi gratia missos, priusquam iis senatus daretur, navem acendit clam atque in Syriam ad Antiochum profugit. Hac re palam facta, Poeni naves duas, quae eum comprehenderent si possent consequi, miserunt, bona eius publicarunt, domum a fundamentis disiecerunt, ipsum exsulem iudicarunt.
Antiochus autem, si tam in agendo bello consiliis eius parere voluisset quam in suscipiendo instituerat, proprius Tiberi quam Thermopylis de summa imperii dimicasset. Quem etsi multa stulte conari videbat, tamen nulla deseruit in re. Praefuit paucis navibus quas ex Syria iussus erat in Asiam ducere, iisque adversus Rhodiorum classem in Pamphylio mari conflixit. Quo proelio cum multitudinem adversariorum sui superarentur, ipse quo cornu rem gessit fuit superior.
Antiocho fugato, verens ne dederetur (quod sine dubio accidisset si sui fecisset potestatem), Cretam ad Gortynios venit, ut ibi quo se conferret consideraret. Vidit autem vir omnium callidissimum in magno se fore periculo, nisi quid providisset, propter avaritiam Cretensium: magnam enim secum pecuniam portabat, de qua sciebat exisse famam. Itaque capit tale consilium: Amphoras complures complet plumbo, summas operit auro et argento. Has, praesentibus principibus, deponit in templo Dianae, simulans se suas fortunas illorum fidei credere. His in errorem inductis, statuas aeneas, quas secum portabat, omnes sua pecunia complet, easque in propatulo domi abicit. Gortynii templum magna cura custodiunt, non tam a ceteris quam ab Hannibale, ne ille inscientibus iis tolleret secumque duceret.
Sic conservatis rebus suis, Poenus, illusis Cretensibus omnibus, ad Prusiam in pontum pervenit. Apud quem eodem animo fuit erga Italiam neque aliud quicquam egit quam regem armavit et exercuit adversusu Romanos. Quem cum videret domesticis opibus minus esse robustum, conciliabat ceteros reges, adiungebat bellicosas nationes. Dissidebat ab eo Pergamenus rex Eumenes, Romanis amicissimus, bellumque inter eos gerebatur et mari et terra; sed utrobique Eumenes plus valebat propter Romanorum societatem. Quo magis cupiebat eum Hannibal opprimi: quem si removisset, faciliora sibi cetera fore arbitrabatur. Ad hunc interficiundum talem iniit rationem:
Classe paucis diebus erant decreturi. Superabatur navium multitudinem: dolo erat pugnandum, cum par non esset armis. Imperavit quam plurimas venenatas serpentes vivas colligi easque in vasa fictilia conici. Harum cum efficisset magnam multitudinem, die ipso quo facturus erat navale proelium, classiarios convocat iisque praecipit 'omnes ut in unam Eumenis regis concurrant navem; quem si aut cepissent aut interfecissent, magno iis' pollicetur 'praemio fore.' Tali cohortatione militum facta, classis ab utrisque in proelium deducitur. Horum in concursu Bithynii Hannibalis praecepto universi nevem Eumenis adoriuntur. Quorum vim rex cum sustinere non posset, fuga salutem petit. Reliquae Pergamenae naves cum adversarios premerent acrius, repente in eas vasa fictilia, de quibus supra mentionem fecimus, conici coepta sunt. Quae iacta initio risum pugnantibus concitarunt, neque quare id fieret poterat intellegi. Postquam autem naves suas oppletas conspexerunt serpentibus, nova re perterriti, cum quid potissimum vitarent non viderent, puppes verterunt seque ad sua castra nautica rettulerunt. Sic Hannibal consilio arma Pergamenorum superavit, neque tum solum, sed saepe alias pedestribus copiis pari prudentia pepulit adversarios. Quae dum in Asia geruntur, accidit casu ut legati Prusiae Romae apud T. Quinctium Flaminunum consularem cenarent, atque ibi de Hannibale mentione facta ex iis unus diceret 'eum in Prusiae regno esse.' Id postero die Flamininus senatui detulit. Patres conscripti, qui hannibale vivo numquam se sine insidiis futuros existimarent, legatos in Bithyniam miserunt, in his Flamininum, qui ab rege peterent 'ne inimicissimum suum secum haberet, sibique dederet.' His Prusias negare ausus non est; illud recusavit ne id a se fieri postularent quod adversus ius hospitii esset: 'ipsi, si possent, comprehenderent; locum ubi esset facile inventuros.'
Hannibal enim uno loco se tenebat, in castello quod ei a rege datum erat muneri, idque sic aedificarat ut in omnibus partibus aedificii exitus haberet, scilicet verens ne usu veniret quod accidit. Huc cum legati Romanorum venissent ac multitudine domum eius circumdedisssent, puer ab ianua prospieciens Hannibali dixit 'plures praeter consuetudinem armatos apparere.' Qui imperavit ei 'ut mnes fores aedificii circumiret ac propere sibi nuntiaret num eodem modo undique obsideretur.' Puer cum celeriter quid esset renuntiasset 'omnesque exitus occupatos' ostendisset, sensit id non fortuito factum, sed de peti, neque sibi diutius vitam esse retinendam. Quam ne alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum virtutum, venenum quod semper secum habere consuerat sumpsit.
Sic vir fortissimus, multis variisque perfunctus laboribus, anno acquievit septugesimo. Quibus consulibus interierit, non convenit. Namque Atticus M. Claudio Marcello Q. Fabio Labeone consulibus mortuum in Annali suo scriptum reliquit, at Polybius L. Aemilio Paulo Cn. Baebio Tamphilo.
Atque hic tantus vir tantisque bellis districtus nonnihil temporis tribuit litteris. Namquem aliquot eius libri sunt, Graeco sermone confecti. Huius belli gesta multi memoriae prodiderunt, sed ex his duo qui cum eo in castris fuerunt simulque vixerunt quamdiu fortuna passa est, Silenus et Sosilus Lacedaemonius. Atque hoc Sosilo Hannibal litterarum Graecarum usus est doctore. Sed nos tempus est huius libri facere finem.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25107

[biancafarfalla] - [2013-10-29 16:50:22]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile