Bellvm Pvnicvm secvndvm - Reditus Hannibalis atque clades

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Bellvm Pvnicvm secvndvm - Reditus Hannibalis atque clades

[Ex libro XXX:]
Nihil ultra rei in Italia ab Hannibale gestum. Nam ad eum quoque legati ab Carthagine revocantes in Africam iis forte diebus quibus ad Magonem venerunt. Fredens gemensque ac vix lacrimis temperans dicitur legatorum verba audiisse. Postquam edita sunt mandata "Vicit ergo Hannibalem" inquit "non populus Romanus toties caesus fugatusque, sed senatus Carthaginiensis obrectatione atque invidia. Neque hac deformitate reditus mei tam P. Scipio exsultabit atque efferet sese quam Hanno, qui domum nostram, quando alia re non potuit, ruina Carthaginis oppressit!"
Raro quemquam alium patriam exsilii causa relinquentem tam maestum abiisse ferunt quam Hannibalem hostium terra excedentem; respexisse saepe Italiae litora, et deos hominesque accusantem in se quoque ac suum ipsius caput exsecratum, quod non cruentum zb Cannensi victoria militem Romam duxisset: 'Scipionem ire ad Carthaginem ausum, qui consul hostem Poenum in Italia non vidisset - se, centum milibus armatorum ad Trasumennum, ad Cannas caesis, circa Casilinum Cumasque et Nolam consenuisse!' Haec accusans querensque ex diutina possessione Italiae est detractus.
[Ex Periocha libri XXX:]
Anno sexto decimo Italia decedens in Africam traiecit, temptavitque per colloquium pacem cum Scipione componere, et cum de condicionibus pacis non convenisset, acie victus est.
[Ex libro XXX: ]
Carthaginiensium sociorumque caesa eo die supra viginti milia; par ferme numerus captus cum signis militaribus centum triginta duobus, elephantis undecim. Victores ad mille et quingenti cecidere.
Hannibal cum paucis equitibus inter tumultum elapsus Hadrumetum perfugit, omnia et ante aciem et in proelio, priusquam excederet pugna, expertus. Accitusque inde Carthaginem sexto ac tricesimo post anno quam puer inde profectus erat, fassus in curia est 'non proelio modo se, sed bello victum, nec spem salutis alibi quam in pace impetranda esse.'
Tum legati triginta ab Carthagine ad Scipionem venerunt. In consilio, quamquam iusta ira omnes ad delendam stimulabat Carthaginem, tamen - cum et quanta res esset et quam longi temporis obsidio tam munitae et tam validae urbis reputarent - ad pacem omnium animi versi sunt. Postero die revocatis legatis condiciones pacis dictae, ut liberi legibus suis viverent: 'quas urbes quosque agros ante bellum tenuissent, tenerent; perfugas fugitivosque et captivos omnes redderent Romanis, et naves rostratas praeter decem triremes traderent elephantosque quos haberent domitos neque domarent alios; bellum neve in Africa neve extra Africam iniussu populi Romani gererent; Masinissae res redderent foedusque cum eo facerent; decem milia talentum argenti discripta pensionibus aequis in annos quinquaginta solverent; obsides centum darent.'
Has condiciones legati cum domum referre iussi in contione ederent, Hannibal de pace multis verbis disseruit, 'quam nec iniqua et necessaria esset.'
Postquam redierunt ad Scipionem legati, indutiae Carthaginiensibus datae in tres menses. Additum 'ne per indutiarum tempus alio usquam quam Romam mitterent legatos.'
Legati ex Africa Romani simul Carthaginiensesque cum venissent Romam, senatus decrevit 'ut P. Scipio pacem cum populo Carthaginiensi quibus condicionibus ei videretur faceret.'
Dimissi ab Roma Carthaginienses, cum in Africam venissent ad Scipionem, quibus ante dictum est legibus pacem fecerunt. Naves lingas, elephantos, perfugas, fugitivos, captivorum quattuor milia tradiderunt. Naves provectas in altum incendi iussit; quingentas fuisse omnis generis quae remis agerentur, quidam tradunt, quarum conspectum repente incendium 'tam lugubre fuisse Poenis quam si ipsa Carthago arderet.'
Annis ante quadraginta pax cum Carthaginiensibus postremo facta est, Q. Lutatio A. Manlio consulibus. Bellum initum annis post tribus et viginti, P. Cornelio Ti. Sempronio consulibus, finitimum est septimo decimo anno, Cn. Cornelio P. Aelio consulibus.
Scipio, pace terra marique parta, exercitu in naves imposito, in Siciliam Lilybaeum traiecit. inde per laetam pace non minus quam victoria Italiam Romam pervenit, triumphoque omnium clarissimo urbem est invectus. Argenti tulit in aerarium pondo centum viginti tria milia. Primus hic imperator nomine victae ab se gentis est nobilitatus.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25102

[silvana] - [2014-07-13 18:06:26]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile