Coriolano


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Coriolano

Coriolanus, vir magni animi et sagacis ingenii, iniquo iudicio a Romanis exsilio damnatus, ad Volscos confugit. Illis temporibus Volsci infesti Romanis erant et Coriolanus,ob iniuriam a suis civibus acceptam,iis contra patriam suam bellum ferentibus auxilium praebere statuit. Ita is dux Volscorum exercitus creatus est. Senatus, plebis hortatu, ad Volscos legatos misit pacem rogaturos, sed Coriolanus, memor et civium iniuriae et hospitum beneficii, eos Romam remisit infecta re. Iterum deinde iidem missi in Volscorum urbem ne recepti sunt quidem.Sacerdotes quoque suis insignibus velati supplicantesque ad castra hostium venerunt, sed non flexerunt animum illius, ira flagrantis. Iam Coriolanus contra suam ipsam urbem pugnaturus erat. Tum, vel publico consilio vel muliebri belli metu motae, matronae ad Veturiam, Coriolani matrem, Volumniamque uxorem eius venerunt, auxilium petiturae. Inde senex Veturia et Volumnia, duos parvos ex Marcio filios secum portans,ad hostium castra pervenerunt. [ ... ]
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/2510

[darkshines] - [2012-04-07 11:44:34]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile