Bellvm Pvnicvm secvndvm - Marcellus et Scipio

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Bellvm Pvnicvm secvndvm - Marcellus et Scipio

[Ex Periocha libri XXIII:]
Cn. et P. Scipiones in Hispania Hasdrubalem vicerunt et Hispaniam suam fecerunt.
Tib. Sempronius Gracchus cos. Campanos cecidit. Claudius Marcellus praetor Hannibalis exercitum ad Nolam proelio fudit et vicit, primusque tot cladibus fessis Romanis meliorem spem belli dedit.
Inter Philippum, Macedoniae regem, et Hannibalem societas iuncta est.
Exercitus Hannibalis per hiberna ita luxuriatus est ut corporis animique viribus enervaretur.
[Ex Periocha libri XXIV:]
Tib. Sempronius Gracchus proconsul prospere adversus Poenos ad Beneventum pugnavit servorum maxime opera, quos Liberos esse iussit.
Claudius Marcellus cos. in Sicilia, quae prope tota ad Poenos defecerat, Syracusas obsedit.
Philippo Macedonum regi bellum indictum est, qui ad Apolliniam nocturno bello oppressus fugatusque in Macedoniam cum prope inermi exercitu profugit.
[Ex Periocha libri XXV:]
P. Cornelius Scipio, postea Africanus, ante annos aedilis factus.
Capua obsessa est a Q. Fulvio et Ap. Claudio coss. Claudius Marcellus Syracusas expugnavit tertio anno et ingentem virum gessit. In eo tumultu captae urbis Archimedes, intentus formis quas in pulvere descripserat, interfectus est.
P. et Cn. Scipiones in hispania tot rerum feliciter gestarum tristem exitum tulerunt, prope cum totis exercitibus caesi anno octavo quam in Hispaniam ierunt.
[Ex Periocha libri XXVI:]
Hannibal ad tertium lapidem ab urbe Roma super Anienem castra posuit. Ipse cum duobus milibus equitum usque ad ipsam Capenam portam, ut situm urbis exploraret, obequitavit.
Capua capta est a Q. Fulvio et Appio Claudio procoss. Principes Campanorum veneno sibi mortem consciverunt. Cum senatus Campanorum alligatus esset ad palos ut securi feriretur, Q. Fulvius procos. litteras a senatu missas, quibus iubebatur parcere, antequam legeret in sinu posuit, et lege agi iussit et supplicium peregit.
Cum comitis apud populum quaereretur 'cui mandaretur Hispaniarum imperium?' nullo id volente suscipere, P. Scipio, P. filius eius qui in Hispania ceciderat, professus est 'se iturum', et suffragio populi consensuque omnium missus Novam Carthaginem expugnavit, cum haberet annos viginti quattuor.
[Ex Periocha libri XXVII:]
M. Claudius Marcellus T. Quinctius Crispinus coss. speculandi causa progressi e castris insidiis ab Hannibale circumventi sunt; Marcellus occisus, Crispinus fugit.
In Hispania ad Baeculam Scipio cum Hasdrubale conflixit et vicit.
Hasdrubal, qui cum exercitu novo Alpes trascenderat, ut se Hannibali iungeret, cum milibus hominum quinquaginta sex caesus est M. Livii cos. ductu, sed non minore opera Claudii Neronis cos., qui, cum Hannibali oppositus esset, relictis castris ita ut hostem falleret, cum electa manu profectus Hasdrubalem circumvenerat.
[Ex Periocha libri XXVIII:]
P. Scipio in Hispania cum Poenis debellavit quarto decimo anno eius belli; et a Tarracone in Africam ad Syphacem, regem Massylorum, transvectus, foedus cum eo iunxit. Et amicitia facta cum Manissa, rege Numidarum (qui illi auxilium 'si in Africam traiecisset' pollicebatur), Romam reversus consulque creatus.
[Ex Periocha libri XXIX:]
Scipio in Africam traiecit.
Syphax, accepta in matrimonium filia Hasdrubalis Gisgonis, amicitiam quam cum Scipione iunxerat renuntiavit.
Scipio adventu Hasdrubalis et Syphacis, qui prope cum centum milibus armatorum venerant, ab obsidione Uticae depulsus hiberna communiit.
Lustrum a censoribus conditum est: censa sunt civium capita ducenta quattuordecim milia.
[Ex Periocha libri XXX:]
Scipio in Africa Carthaginienses et Syphacem, Numidiae regem, Hasdrubalemque pluribus proeliis vicit, adiuvante Masinissa; bina hostium castra expugnavit, in quibus quadraginta milia hominum ferro ignique consupta sunt. Syphacem per C. Laelium et Masinissam cepit. Masinissa Sophonisbam, uxorem Syphacis, filiam Hasdrubalis, captam statim adamavit, et nuptiis factis uxorem habuit; castigatus a Scipione, venenum ei misit, quo illa hausto decessit. Effectumque est multis Scipionis victoriis ut Carthaginienses in desperationem acti Hannibalem revocarent.
Mago, bello quo in agro Insubrum cum Romanis conflixerat vulneratus, dum in Africam per lgatos revocatus revertitur, ex vulnere mortuus est.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25084

[darkshines] - [2014-07-07 13:25:32]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile