Bellvm Pvnicum secvndvm - Mago nuntius victoriae


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Bellvm Pvnicum secvndvm - Mago nuntius victoriae
Pagina 233 Numero XLVIII

[Ex libro XXIII:]
Hannibal post Cannensem pugnam confestim ex Apulia in Samnium moverat. Magonem regionis eius urbes deficientes ab Romanis accipere iubet, ipse per agrum Campanum mare Inferum petit, oppuganturus Neapolim, ut urbem maritimam haberet. Ab urbe oppugnanda Poenum absterruere conspecta moenia.
Inde Capuam flectit iter...
Legati ad Hannibalem venerunt pacemque cum eo condicionibus fecerunt 'ut suae leges, sui magistratus Capuae essent.'
Hannibal ingressus urbem senatum extemplo postulat; precantibus inde primoribus Campanorum 'ne quid eo die seriae rei gereret, diemque ut ipse, adventu suo fetsum, laetus ac libens celebraret', visenda urbe magnam partem diei consumpsit. Postero die senatus frequens datus Hannibali; ubi prima eius oratio perblanda ac benigna fuit, qua gratias egit Campanis 'quod amicitiam suam Romanae societati praeposuissent', et inter cetera magnifica promissa pollicitus 'brevi caput Italiae omni Capuam fore!'
Dum haec in Italia geruntur, nuntius victoriae ad Cannas Carthaginem venerat Mago, Hamilcaris filius, non ex ipsa acie a featre missus, sed retentus aliquot dies in recipiendis civitatibus Bruttiorum Apulorumque quae deficiebant. Is, cum ei senatus datus esset, res gestas in Italia a fratre exponit: 'Cum sex imperatoribus eum acie conflixisse; occidisse supra ducenta milia hostium, supra quinquaginta milia cepisse. Ex quattuor consulibus duos occidisse, ex duobus saucium alterum, alterum toto amisso exercitu vix cum quinquaginta hominibus effugisse. Bruttios Apulosque, partem Samnitium ac Lucanorum defecisse ad Poenos. Capuam Hannibali se tradidisse. pro his tantis totque victoriis verum esse grates deis immortalibus agi heberique!'
Ad fidem deinde tam laetarum rerum effundi in vestibulo curiae iussit anulos aureos, qui tantus acervus fuit ut metientibus dimidium supra tres modios explevisse sint quidam auctores. Adiecit deinde verbis 'neminem nisi equitem id gerere insigne'. Summa fuit orationis: 'omni ope iuvandum Hannibalem esse, procul enim ab domo militiam esse in media hostium terra; magnam vim frumenti pecuniaeque absumi, et tot acies victoris etiam copias parte aliqua minuisse; mittendum igitur supplementum esse, mittendam in stipendium pecuniam frumentumque tam bene meritis de nomine Punico militibus.'
Secundum haec dicta Magonis lactis omnibus, Himilco, vir factionis Barcinae, locum Hannonis increpandi esse ratus, "Quid est, Hanno?" inquit, "Etiam nunc paenitet te belli suscepti adversus Romanos? Iube dedi Hannibalem! Veta in prosperis rebus grates deis immortalibus agi! Audiamus Romanum senatorem in Carthaginensium curia!"
Tum Hanno "Respondeam" inquit "Himilconi non desiisse paenitere me belli neque desiturum ante invictum vestrum imperatorem incusare quam finitum aliqua tolerabili condicione bellum videro. Itaque ista quae modo Mago iactavit Himilconi ceterisque Hannibalis satellibus iam laeta sunt - mihi possunt laeta esse, quia res bello bene gestae, si volumus fortuna uti, pacem nobis aequiorem dabunt;nam si praetermittimus hoc tempus, quo magis dare quam accipere possumus hoc tempus, quo magis dare quam accipere possumus videri pacem, vereor ne haec quoque laetitia vana evadat. Quae tamen nunc quoque qualis est? 'Occidi exercitus hostium: mittite milites mihi!' Quid aliud rogares, si esses victus? 'Hostium cepi bina castra - praedae videlicet plena et commeatuum -: frumentum et pecuniam date!' Quid aliud, si spoliatus, si exutus castris esses, peteres? Et ne omnia ipse mirer (mihi quoque enim, quoniam respondi Himilconi, interrogare ius fasque est), velim seu Himilco seu Mago respondeat, peimum: ecquis Latini nominis populus defecerit ad nos? deinde: ecquis homo ex quinque et triginta tribubus ad Hannibalem transfugerit?" Cum utrumque Mago negasset, "Hostium quidem ergo" inquit "adhuc nimis multum superest. Sed multitudo ea quid animorum quidve spei habeat, scire velim." Cum id nescire Mago diceret, "Nihil facilius scitu est" inquit, "Ecquos legatos ad Hannibalem Romani miserunt de pace? Ecquam denique mentionem pacis Romae factam esse allatum ad vos est?" Cum id quoque negasset, "Bellum igitur" inquit "tam integrum habemus quam habuimus qua die Hannibal in Italiam est transgressus!"
Haud multos movit Hannonis oratio. Itaque ingenti consensu fit senatus consultum ut Hannibali quattuor milia Numidarum in supplementum mitterentur et quadraginta elephanti et argenti talenta quingenta.
da Livio


Oggi hai visualizzato 12 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 3 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25081

[silvana] - [2014-07-16 17:05:37]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile