Bellvm Pvnicum secvndvm - Lacus Trasumennus


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Bellvm Pvnicum secvndvm - Lacus Trasumennus

[Ex Periocha XXII:]
Hannibal, per continuas vigilias in paludibus oculo amisso, in Etruriam venit. C. Flaminius cos., homo temerarius, contra auspicia profectus insidiis ab Hannibale circumventus ad Trasumennum lacum cum exercitu caesus est.
[Ex libro XXII:]
Hannibal quod agri est inter Cortonam urbem Trasumennumque lacum omni clade belli pervastat. Et iam pervenerat ad loca nata insidiis, ubi maxime montes Cortonenses Trasumennus subit. Via tantum interest perangusta, deinde paulo latior patescit campus, inde colles assurgunt. Ibi castra in aperto locat, ubi ipse cum Afris modo Hispanisque consideret; Baliares ceteramque levem armaturam post montes circumducit; equites ad ipsas fauces salutus - tumulis apte tegentibus - locat, ut, ubi intrassent Romani, obiecto equitatu clausa omnia lacu ac montibus essent.
Flaminius, cum pridie solis occasu ad lacum pervenisset, inexplorato postero die vixdum satis certa luce angustiis superatis, postquam in patentiorem campum pandi agmen coepit, id tantum hostium quod ex adverso erat conspexit: ab tergo ac super caput decepere insidiae.
Poenus, ubi (id quod patierat) clausum lacu ac montibus et circumfusum suis copiis habuit hostem, signum omnibus dat simul invadendi. Qui ubi decucurrerunt, eo magis Romanis subita atque improvisa res fuit, quod orta ex lacu nebula campo quam montibus densior sederat. Romanus clamore undique orto se circumventum esse sensit, et ante in frontem lateraque pugnari coeptum est quam satis instrueretur acies aut expediri arma stringique gladii possent.
Consul, perculsis omnibus ipse satis impavidus, turbatos ordines instruit, ut tempus locusque patitur, et quacumque adire audirique potest, adhoratur ac stare ac pugnare iubet. Ceterum prae strepitu ac tumultu nec consilium nec imperium accipi poterat. Deinde, ubi ab lateribus montes ac lacus, a fronte et ab tergo hostium acies claudebat apparuitque nullam nisi in dextera ferroque salutis spem esse, tum sibi quisque dux adhortatorque factus ad rem gerendam, et nova de integro exorta pugna est. Tantusque fuit ardor animorum, adeo intentuspugnae animus, ut eum motum terrae qui multarum urbium Italiae magnas partes prostravit avertitque cursu rapidos amnes, nemo pugnantium senserit! Tres ferme horas pugnatum est et ubique atrociter. Circa consulem tamen acrior infestiorque pugna est. Eum et robora virorum sequebantur, et ipse, quacumque in parte premi ac laborare senserat suos, impigre ferebat opem, insignemque armis et hostes summa vi petebant et tuebantur cives - donec Insuber eques facie quoque noscitans consulem "En" inquit "hic est" popularibus suis "qui legiones nostras cecidit agrosque et urbem est depopulatus! Iam ego hanc victimam Manibus peremptorum foede civium dabo!" subditisque calcaribus equo per confertissimam hostium turbam impetum facit consulemque lancea transfixit!
Magnae partis fuga inde primum coepit, et iam mec lacus nec montes pavori obstabant: per omnia velut caeci evadunt, armaque et viri super alium alii praecipitantur. Pars magna, ubi locus fugae deest, in aquam progressi aut hauriebantur gurgitibus aut ab ingressis aquam hostium equitibus passim trucidabantur.
Haec est nobilis ad Trasumennum pugna atque inter paucas memorata populi Romani clades. Quindecim milia Romanorum in acie caesa sunt, decem milia sparsa fuga per omnem Etruriam diversis itineribus urbem petiere. Duo milia quingenti hostium in acie, multi postea ex vulneribus periere.
Romae ad primum nuntium cladis eius cum ingenti terrore ac tumultu concursus in forum populi est factus. Matronae vagae per vias 'quae repens clades allata quaeve fortuna exercitus esset?' obvios percontantur. Et cum frequentis contionis modo turba in Comitium et Curiam versa magistratus vocaret, tandem haud multo ante solis occasum M. Pomponius praetor "Pugna" inquit "magna victi sumus." Et quamquam nihil certius ex eo auditum est, tamen alius ab alio impleti rumoribus domos referunt: 'consulem cum magna parte copiarum caesum; superesse paucos aut fuga passim per Etruriam sparsos aut captos ab hoste. 'Quot casus exercitus victi fuerant, tot in curas distracti animi eorum erant quorum propinqui sub C. Flaminio consule meruerant, ignorantium quae cuiusque suorum fortuna esset; nec quisquam satis certum habet quid aut speret aut timeat.
Postero ac deinceps aliquot diebus ad portas maior prope mulierum quam virorum multitudo stetit, aut suorum aliquem aut nuntios de iis oppriens; circumfudebanturque obviis sciscitantes, neque avelli, priusquam ordine omnia inquisiissent, poterant. Inde varios vultus digredentium ab nuntiis cerneres, ut cuique laeta aut tristia nuntiabuntur, gratulantesque aut consolantes redeuntibus domos circumfusos.
Feminarum praecipue et gaudia insignia erant et luctus. Unam in ipsa porta sospiti filio repente oblatam in complexu eius exspirasse ferunt; alteram, cui mors filii falso nuntiata erat, maestam sedentem domi, ad primum conspectum redeuntis filii gaudio nimio exanimatam.
Senatum praetores per dies aliquot ab orto usque ad occidentem solem in Curia retinent, consulantes quonam duce aut quibus copiis resisti victoribus Poenis posset.
Priusquam satis certa consilia essent, repens alia nuntiatur clades: quattuor milia equitum, cum C. Centenio propraetore missa ad collegam ab Servilio consule, in Umbria ab Hannibale circumventa.
Itaque dectatorem populus creavit Q. Fabium Maximum et magistrum equitum M. Minucium rufum, usque negotium ab senatu datum 'ut muros turresque urbis firmarent, et praesidia disponerent quibus locis videretur, pontesque rescinderent fluminum: pro urbe dimicandum esse ac Penatibus, quando Italia tueri nequissent.'
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25067

[biancafarfalla] - [2014-07-13 18:54:34]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile