Bellvm Pvnicum secvndvm - Bellum Carthaginiensibus indictum


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Bellvm Pvnicum secvndvm - Bellum Carthaginiensibus indictum

Nominatae iam antea consulibus provinciae erant; tum sortiri iussi. Cornelio Hispania, Sempronio Africa cum Sicilia evenit. Sex in eum annum decretae legiones et classis quanta parari posset. Inter consules ita copiae divisae: Sempronio datae legiones duae et sociorum sedecim milia peditum, equites mille octigenti, naves longae centum sexaginta. Cum his terrestribus maritimisque copiis Ti. Sempronius missus in Siciliam. Cornelio sexaginta quinqueremes datae et duae Romanae legiones cum suo iusto equitatu et quattuordecim milibus sociorum peditum, equitibus mille sescentis.
His ita comparatis, legatos maiores natu, Q. Fabium, M. Livium, L. Aemilium, C. Licinium, Q. Baebiumm in Africam mittunt ad percontandos Carthaginienses 'publicone consilio Hannibal Saguntum oppugnasset?' et, si (id quod facturi videbantur) faterentur ac defenderent publico consilio factum, ut indicerent populo Carthagininesi bellum.
Romani postquam Carthaginem venerunt, cum senatus datus esset et Q. fabius nihil ultra quam unum quod mandatum erat percontatus esset,tum ex Carthaginiensibus unus: "Ego non 'privato piublicone consilio Saguntum oppugnatum sit?' quarendum censeam, sed 'utrum iure an iniuria?' Si vos non tenent foedera vestra nisi ex auctoritate aut iussu vestro icta, ne nos quidem Hasdrubalis foedus, quod nobis insciis icit, obligare potuit. Proinde omittite Sagunti atque Hiberi mentionem facere, et quod diu parturit animus vester, aliquando pariat!" Tum Romanus, sinu ex toga facto, "Hic" inquit "vobis bellum et pacem portamus: utrum placet, sumite!" Sub hanc vocem haud minus ferociter 'daret utrum vellet!' succlamatum est. Et cum is, iterum sinu effuso, 'bellum dare' dixisset, 'accipere se' omnes responderunt, 'et quibus acciperent animis iisdem se gesturos!'
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25057

[silvana] - [2014-07-08 17:18:43]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile