Bellvm Pvnicum secvndvm - Saguntum exscissum


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Bellvm Pvnicum secvndvm - Saguntum exscissum

Legati a Saguntinis Romam missi auxilium ad bellum iam haud dubie imminens orantes. Consules tunc Romae erant P. Cornelius Scipio et Ti. Sempronius Longus. Qui cum, legatis in senatum introductis, de re publica retulissent, placuissetque 'mitti legatos in Hispaniam ad res sociorum inspiciendas, quibus si videretur digna causa, et Hannibali denuntiarent ut ab Saguntinis, sociis populi Romani, abstineret' - hac legatione decreta necdum missa, omnium spe celerius 'Saguntum oppugnari' allatum est! Tunc relata de integro res ad senatum est. Alii 'terra marique rem gerendam' censebant, alii 'non temere movendam rem tantam exspectandosque ex Hispania legatos.' Haec sententia, quae tutissima videbatur, vicit, legatique missi Saguntum ad Hannibalem.
Dum ea Romani parant consulantque, iam Saguntum summa vi oppugnabatur. Civitas ea longe opulentissima ultra Hiberum fuit, sita passus mille ferme a mari. Hannibal infesto exercitu ingressus fines, pervastatis passim agris, urbem aggreditur. Angulus muri erat in planiorem patentioremque vallem vergens; adversus eum vineas agere instituit, per quas aries moenibus admoveri posset. Sed et turris ingens imminebat, et murus, ut in suspecto loco, emunitus erat, ei iuventus delecta ubi plurimum periculi ac timoris ostendebatur ibi vi maiore obstidebat. Ac primo missilibus submovere hostem, deinde ad erumpendum etiam animus erat. Quibus tumultariis certaminibus haud ferme plures Saguntini cadebant quam Poeni. Ut vero Hannibal ipse, dum murum incautis subit, tragula graviter ictus cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio fuit ut non multum abesset quin opera ac vineae desererentur.
Obsidio deinde per paucos dies magis quam oppugnatio fuit, dum vulnus ducis curaretur; per quod tempus ab apparatu operum ac munitionum nihil cessatum. Itaque acrius de integro coortum est bellum. iam ferebantur arietibus muri quassataeque inter eas muri erat cum fregore ingenti prociderunt. Captum oppidum ea ruina creediderunt Poeni. Utrimque in pugnam procursum est; hinc spes, hinc desperatio animos irritat. Cum diu anceps fuisset certamne, et Saguntinis, quia praeter spem resisterent, crevissent animi, clamorem repente oppidani tollunt tollunt hostemque in ruinas muri expellunt, postremo fusum fugatumque in castra redigunt.
Interim 'ab Roma legatos venisse' nuntiatum est; quibus obviam ad mare missi ab Hannibale qui dicerent 'nec tuto eos adituros inter tot arma nec Hannibali in tanto discrimine rerum operae esse legationes audire!' Apperabat non admissos protinus Carthaginem ituros. Litteras igitur nuntiosque ad principes factionis Barcinae praemittit 'ut praepararent suorum animos, ne quid pars altera gratificari populo Romano posset.' Itaque ea quoque vana legatio fuit.
Hanno unus adversus senatum causam foederis, non cum assensu audientium, egit: "Iuvenem flagrantem cupidine regni viamque unam ad id cernentem si succinctus armis legionibusque vivat, ad exercitus misistis. Aluistis ergo hoc incendium quo nunc ardetis! Saguntum vestri circumsedent exercitus, unde arcentur foedere - mox Carthaginem circumsedebunt Romanae legiones! Utrum hostem an vos an fortunam utriusque populi ignoratis? Legatos ab sociis et pro sociis veientes bonus imperator vester in castra non admisit; ius gentium sustulit. hi tamen pulsi ad vos venerunt. Res ex foedere repetuntur. Auctorem culpae deposcunt. 'Dedemus ergo Hannibalem?' dicet aliquis. Ego ita censeo: legatos extemplo mittendos qui Hannibali nuntient 'ut exercitum ab Sagunto abducat' ipsumque Hannibalem Romanis dedant!"
Cum Hanno perorasset, nemini omnium certare oratione cum eo necesse fuit, adeo prope omnis senatus Hannibalis erat. Responsum inde legatis Romanis est 'bellum ortum ab Saguntinis non ab Hannibale esse!' Dum romani tempus terunt legationibus mittendis, Hannibal, quia fessum militem proeliis operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit. Interim animos eorum nunc ira in hostes stimulando, nunc spe praemiorum accendit.
Saguntini non nocte non die umquam cessaverant ab opere, ut novum murum ab ea parte qua patefactum oppidum ruinis erat reficerent. Inde oppugnatio eos aliquanto atrocior quam ante adorta est. Utrimque summa vi et muniunt et pugnant, sed minorem in dies urbem Saguntini faciunt. Simul crescit inopia omnium longa obsidione, et munuitur exspectatio externae opis, cum tam procul Roma, unica spes, circa omnia hostium essent...
Temptata deinde est exigua pacis spes per Alorcum Hispanum. Tradito palam telo custodibus hostium, ad praetorem Saguntinum est deductus. Quo cum extemplo concursus omnis generis hominum esset factus, submota cetera multitudine senatus Alorco datus est, cuius talis oratio fuit: "Postquam nec ab Romanis vobis adimit, locum assignaturus in quo novum oppidum aedificetis; aurum et argentum omne, publicum privatumque, ad se iubet deferri; corpora vestra, coniugum ac liberorum vestrorum servat inviolata, si inermes cum binis vestimentis velitis ab Sagunto exire. Haec victor hostis imperat. Haec, quamquam sunt gravia atque acerba, fortuna vestra vobis suadet. Equidem vel haec patienda censeo potius quam trucidari corpora vestra, rapi trahique ante ora vestra coniuges ac liberos belli iure sinatis!"
Ad haec audienda cum permixtum senatui esset populi consilium, repente primores, priusquam responsum daretur, argentum aurumque omne ex publico privatoque in forum collatum in ignem conicientes eodem plerique semet ipsi praecipitaverunt! Cum ex eo pavor ac trepidatio totam urbem pervasisset, alios insuper tumultus ex arce auditur. Turris diu quassata prociderat perque ruinam eius cohors Poenorum impetu facto, cum signum imperatori dedisset 'nudatam stationibus custodiisque solitis hostium esse urbem', non cunctandum in tali occasione ratus Hannibal totis viribus agressus urbem momento cepit, signo dato ut omnes puberes interficerentur!
Sub idem fere tempus et legati qui redierant ab Carthagine Romam rettulerunt 'omnia hostilia esse', et Sagunti excidium nuntiatum est. Tantusque simul maeror patres et pudor non lati auxilii et ira in Carthaginienses metusque de summa rerum cepit - velut si iam ad portas hostis esset - ut trepidarent magis quam consulerent.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25052

[biancafarfalla] - [2014-07-17 19:37:56]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile