Bellvm Pvnicvm secvndvm - Ius iurandum Hannibalis


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Bellvm Pvnicvm secvndvm - Ius iurandum Hannibalis

[Ex libro XXI:]
Bellum maxime omnium memorabile quae umquam gesta sunt scripturus sum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum populo Romano gessere. Nam neque validiores opibus ullae inter se civitates gentesque contulerunt arma, neque his ipsis tantum umquam virium aut roboris fuit. Odiis etiam prope maioribus certaverunt quam viribus, Romanis indignantibus quod victoribus victi ultro inferrent arma, Poenis quod superbe avareque crederent imperitatum victis esse.
Fama est etiam Hannibalem annorum ferme novem, pueriliter blandientem patri Hamilcari ut duceretur in Hispaniam, cum - perfecto Africo bello - exercitum eo traiecturus sacrificaret, altaribus admotum tactis sacris iurando adactum 'se, cum primum posset, hostem fore populo Romano!'
Mors Hamilcaris et pueritia Hannibalis distulerunt bellum. Medius Hasdrubal inter patrem ac filium octo ferme annos imperium obtinuit - quia gener erat, factionis Barcinae opibus in imperio positus. Is magis conciliandis novis gentibus quam bello aut armis rem Carthaginiensem auxit. Ceterum nihilo ei pax tutior fuit: barbarus eum quidam palam obtruncavit. Cum hoc Hasdrubale foedus renovaverat populus Romanus: 'ut finis utriusque imperii esset amnis Hiberus Saguntinisque mediis inter imperia duor populorum libertas servaretur.'
In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit quinam successurus esset, quia extemplo iuvenis Hannibal in praetorium delatus 'imperator' que ingenti omnium clamore atque assensu appellatus erat.
- Hunc vixdum puberem Hasdrubal litteris ad se arcessiverat, actaque res etiam in senatu fuerat: Barcinis nitentibus 'ut adsuesceret militiae Hannibal atque in paternas succcederet opes', Hanno, alterius factionis princeps, "Ego" inquit "istum iuvenem domi tenendum sub legibus, sub magistratibus, docendum vivero aequo iure cum ceteris censeo, ne quando parvus hic ignis incendium ingens exsuscitet!" Pauci ac ferme optimus quisque Hannoni assentiebantur; sed, ut plerumque fit, maior pars meliorem vicit. -
Missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu omnem exercitum in se convertit. Hamilcarem iuvenem redditum sibi veteres milites credere: eundem vigorem in vultu vimque in oculis intueri. Numquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. Itaque haud facile discerneres utrum imperatori an exercitui carior esset: neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Equitum peditumque idem longe primus erat. Princeps in proelium ibat, ultimus proelio excedebat. Has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant: inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio.
Cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re quae agenda magno futuro duci esset praetermissa.
Ceterum ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei provincia decreta bellumque Romanum mandatum esset, Saguntinis inferre bellum statuit. Quibus oppugnandis quia haud dubie Romana arma movebantur, in Olcadum prius fines induxit exercitum, ut non petiisse Saguntinos, sed finitimis domitis gentibus tractus ad id bellum videri posset. Cartalam, urbem opulentam, caput gentis eius, expugnat diripitque. Victor exercitus opulentusque praeda Carthaginem Novam in hiberna est deductus.
Vere primo in Vaccaeos promotum bellum. Hermandica et Arbocala, eorum urbes, vi captae. Arbocala et virtute et multitudine oppidanorum diu defensa. Ab Hermandica profugi concitant Carpetanos, adortique Hannibalem regressum ex Vaccaeis haud procul Tago flumine agmen grave praeda turbavere. Hannibal proelio abstinuit, castrisque super ripam positis, cum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem vado traiecit, hostesque invedere transuentes statuit. Equitibus praecepit 'ut, cum ingressos aquam viderent, adorirentur impeditum agmen.' In ripa elephantos (quadraginta autem erant) disponit. Carpetani, clamore sublato, passim sine ullius imperio in amnem ruunt, medioque alveo haudquaquam pari certamine concursum. Pars magna flumine absumpta. Hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit; vastatisque agris, intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit. Et iam trans Hiberum praeter Saguntinos Carthaginiensium erant.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25047

[biancafarfalla] - [2014-07-15 16:29:47]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile