Graeci et Romani


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Graeci et Romani
Pagina 199 Numero XLVII

Quibus temporibus post Romam conditam Graeci Romanique illustres viri floruerint ante secundum bellum Carthaginiensium.
Ut conspectum quendam aetatum antiquissimarum, item virorum illustrium qui in his aetatibus nati fuissent, haberemus, ne in sermionibus forte inconspectum aliquid super aetate atque vita clarorum hominum temere diceremus, excerpebamus ex libris qui 'chronici' appellantur, quibus temporibus floruissent Graeci simul atque Romani viri qui vel ingenio vel imperio nobiles insignesque post conditam Romam fuissent ante secundum bellum Carthaginiensium. Satis autem visum est in hoc commentario de temporibus paucorum hominum dicere, ex quorum aetatibus de pluribus quoque, quos non nominaremus, haud difficilis coniectura fieri posset.
Incipiemus igitur a Solone claro - quoniam de Homero et Hesiodo inter omnes fere scriptores constituit aetatem eos egisse vel iisdem fere temporibus vel Homerum aliquanto antiquiorem, utrumque tamen ante Romam conditam vixisse, Silviis Albae regnantibus, annis post bellum Troianum (ut Cassius in primo Annalium de Homero atque Hesiodo scriptum reliquit) plus centum atque sexaginta, ante Romam autem conditam (ut Cornelius Nepos in primo Chronicorum de Homero dixit) annis circiter centum et sexaginta.
Solonem ergo accepimus, unum ex illo nobili numero sapientium, leges scrpsisse Atheniensium Tarquinio Prisco Romae regnante, anno regni eius tricesimo tetrio. Servio autem Tullio regnante Pisistratus Athenis tyrannus fuit, Solone ante in exsilium voluntarium profecto, quoniam id ei praedicenti non creditum est.
Postea Pythagoras Samius in Italiam venit, Tarquinii filio regnum obtinente, cui cognomentum Superbus fuit; iisdemque temporibus occisus est Athenis ab harmodio et Aristogitone Hipparchus, Pisistrati filius, Hippiae tyranni frater. Archilochum autem Nepos Cornelius tradit, Tullo hostilio Romae regnante, iam tunc fuisse poematis clarum et nobilem.
Ducentesimo deinde et sexagesimo anno post Romam conditam, aut non longe amplius, victos esse ab Atheniensibus Persas memoriae traditum est - pugnam illam inclutam Marathoniam, Miltiade duce; qui post eam victoriam damnatus a populo Atheniensi in vinculis publicis mortem obiit. Tum Aeschylus Athenis tragoediarum poeta celebris fuit. Romae autem istis ferme temporibus tribunos tum primum per seditionem sibi plebes crevit, ac non diu post Cn. Marcius Coriolanus, exagitatus vexatusque a tribunis plebis, ad Volscos, qui tum hostes erant, a re publica descivit bellumque populo Romano fecit.
Post deinde paucis annis Xerxes rex ab Atheniensibus et pleraque Graecia, Themistocle duce, navali proelio quod ad Salamina factum est victus fugatusque est. Inde anno fere quarto, T. Menenio agrippa C. Horatio Pulvillo consulibus, bello Veienti apud fluvium Cremeram Fabii sex et trecenti patricii cum familiis suis universi ab hostibus circumventi parierunt.
Iuxta ea tempora Empedocles Agrigentinus in philosophiae naturalis studio floruit. Romae autem per eas tempestates decemviros legibus scribundis creatos constitit tabulasque ab his primo decem conscriptas, mox alias duas additas.
Bellum deinde in terra Graecia maximum Peloponnesiacum, quod Thucydides memoriae mandavit, coeptum est circa annum fere post conditam Romam trecentesimum vicesimum tertium. Qua tempestate Olus Postumius Tubertus dictator Romae fuit, qui filium suum, quod contra suum dictum pugnaverat, securi necavit. Hostes tum populi Romani fuerant Fidenates atque Aequi. Inter haec tempora nobiles celebresque erant Sophocles ac deinde Euripides, tragici poetae, et Hippocrates medicus, et philosophus Democritus, quibus Socrates Atheniensis natu quidem posterior fuit, sed quibusdam temporibus iisdem vixerunt.
Iam deinde, tribunis militaribus consulari imperio rem publicam Romae regentibus, ad annum fere conditae urbis trecentesimum quadrigesimum septimum, triginti illi tyranni praepositi sunt a Lacedaemoniis Atheniensibus, et in Sicilia Dionysius superior tyrannidem tenuit; paucisque annis post Socrates Athenis capitis damnatus est et in carcere veneno necatus. Ea fere tempestate Romae M. Furius Camillus dictator fuit et Veios cepit; ac post non longo tempore bellum Senonicum fuit, cum Galli Romam praeter Capitolium ceperunt.
Neque multo postea Eudoxus astrologus in terra Graecia nobilitatus est, Lacedaemonique ab Atheniensibus apud Corinthum superati duce Phormione; et M. Manlius Romae, qui Gallos in obsidione Capitolii Obrepentes per ardua depulerat, convictus est consilium de regno occupando iniisse damnatusque capitis e saxo Tarpeio, ut M. Varro ait, praeceps datus (ut Cornelius autem Nepos scriptum reliquit, verberando necatus est). Eoque ipso anno, qui erat post reciperatam urbem septimus, Aristotelem philosophum natum esse memoriae mandatum est.
Aliquot deinde annis post bellum Senonicum Thebani Lacedaemonios, duce Epaminonda, apud Leuctra superaverunt, ac brevi post tempore in urbe Roma lege Licinii Stolonis consules creari etiam ex plebe coepti, cum antea ius non esset nisi ex patriciis gentibus fieri consulem.
Circa annum deinde urbis conditae quadrigentesimum Philippus, Amyntae filius, Alexandri pater, regnim Macedoniae adeptus est, inque eo tempore Alexander natus est, paucisque inde annis post Plato philosophus ad Dionysium, Siciliae tyrannum posteriorem, profectus est. Post deinde aliquanto tempore Philippus apud Chaeroneam proelio magno Athenienses vicit. Postea Philippus ex insidiis occiditur; et Alexander regnum adeptus ad subigendos Persas in Asiam atque in Orientem transgressus est; pleraque parte orientali subacta, cum annos undecim regnavisset, obiit mortis diem. Neque ita longe post Aristoteles philosophus et post aliquanto Demosthenes vita functi sunt; iisdemque ferme tempestatibus populus Romanus gravi ac diutino Samnitium bello conflictatus est, consulesque Tiberius Veturius et Spurius Postumius, in locis iniquis apud Caudium a Samnitibus circumvallati ac sub iugum missi, turpi foedere facto discesserunt, ob eamque causam populi iussu Samnitibus per fetiales dedit recepti non sunt.
Post annum deinde urbis conditae quadrigentesimum fere et septugesmum bellum cum rege Pyrrho sumptum est. Ea tempestate Epicurus Atheniensis et Zeno Citiensis philosophi celebres erant, eodemque tempore C. Fabricius Luscinus et Q. Aemilius Papus censores Romae fuerunt et P. Cornelium Rufinum, qui bis consul et dictator fuerat, senatu moverunt: causamque isti notae subscripserunt 'quod eum comperissent argenti facti cenae gratia decem pondo libras habere.' Anno deinde post Romam conditam quadrigentesimo ferme et nonagesimo, consulibus Appio Claudio (cui cognomentum Caudex fuit) et Marco Fulvio Flacco, bellum adversum Poenos primum coeptum est, neque diu post Callimachus, poeta Cyrenensis, Alexandriae apud Ptolomeum regem celebratus est.
Annis deinde postea paulo pluribus quam viginti, pace cum poenis facta, consulibus C. Claudio Centhone (Appii Caeci filio) et M. Sempronio Tuditano, primus omnium L. livius poeta fabulas docere Romae coepit post Sophoclis et Euripidis mortem annis plus fere centum et sexaginta, post Menandri annis circiter quinquaginta duobus. Claudium et Tuditanum consules sequuntur Q. Valerius et C. Mamilius, quibus natum esse Q. Ennium poetam M. Varro im primo De poetis libro scripsit (eumque, cum septimum et sexagesimum annum ageret, duodecimum Annalem scripsisse idque ipsum Ennium in eodem libro dicere).
Anno deinde post Romam conditam quingentesimo undevicesimo Sp. Carvilius Ruga primus Romae de amicorum sententia divortium cum uxore fecit, quod sterilis esset iurassetque apud censores 'uxorem se liberum quaerundorum causa habere'; eodemque anno Cn. Naevius poeta fabulas apud populum dedit.
Ac deinde annis fere post quindecim bellum adversum Poenos sumpum est, atque non nimium longe post M. Cato orator in civitate et Plautus poeta in scaena floruerunt. Neque magno intervallo postea Q. Ennius, et iuxta Caeciliuset Terentius, et subinde Pacuvius et, Pacuvio iam sene, Accius, clariorque tunc in poematis eorum obtrectandis Lucilius fuit.
Sed progressi longius sumus, cum finem proposuerimus adnotianculis istis bellum Poenorum secundum.
da Gellio


Oggi hai visualizzato 13 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 2 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25037

[silvana] - [2014-07-15 17:29:17]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile