Post reges exactos - Ianus iterum clausus


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Post reges exactos - Ianus iterum clausus

Finito igitur Punico bello, quod per viginti tres annos tractum est, Romani iam clarissima gloria noti legatos ad Ptolomaeum, Aegypti regem, miserunt auxilia promittens, quia rex Syriae Antiochus bellum ei intulerat. Ille gratias Romanis egit, auxilia non accepit; iam enim fuerat pugna transacta. Eodem tempore potentissimus rex Siciliae Hiero Romam venit ad ludos spectandos et ducenta milia modiorum tritici populo donum praebuit.
L. Cornelio Lentulo Q. Fulvio Flacco consulibus, quibus Hiero Romam venerat, etiam contra Ligures intra Italiam bellum gestum est et de iis triumphatum. Carthaginienses tamen bellum reparare temptabant, Sardinienses, qui ex condicionibus pacis Romanis parere debebant, ad rebellandum impellentes. venit tamen Romam legatio Carthaginiensium et pacem impetravit.
T. Manlio Torquato C. Atilio Bulbo consulibus de Sardis triumphatum estm et pace omnibus locis facta Romani nullum bellum habierunt, quod iis post Romam conditam semel tantum, Numa Pompilio regnante, contigerat.
L. Postumius Albinus Cn. Fulvius Centumalus consules bellum contra Illyros gesserunt et multis civitatibus captis etiam reges in deditionem acceperunt. Ac tum primum ex Illyris triumphatum est.
L. Aemilio consule ingentes Gallorum copiae Alpes transierunt. Sed pro Romanis tota Italia consensit, traditumque est a Fabio historico, qui ei bello interfuit, octigenta milia hominum parata ad id bellum fuisse. Sed res per consulem tantum prospere gesta est. Quadraginta milia hostium interfecta sunt et triumphus Aemilio decretus.
Aliquot deinde annis post contra Gallos intra Italiam pugnatum est, finitumque bellum M. Claudio Marcellus cum oarva manu equitum dimicavit et regem Gallorum, Viridomarum nomine, manu sua occidit. Postea cum collega ingentes copias Gallorum peremit, Mediolanum expuganvit, grandem praedam Romam pertulit. Ac triumphans Marcellus spolia Galli stipiti imposita umeris suis vexit.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25035

[darkshines] - [2014-07-09 10:07:38]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile