Post reges exactos - Bellum Punicum primum


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Post reges exactos - Bellum Punicum primum

Et contra Afros bellum susceptum est primum Ap. Claudio M. Fulvio consulibus. In Sicilia contra eos pugnatum est, et Ap. Claudius de Afris et rege Siciliae Hierone triumphavit.
Insequenti anno, M'. Valerio et Otacilio Crasso consulibus, in Sicilia a Romanis res magnae gestae sunt. Tauromenitani, Catinenses et praeterea quinquaginta civitates in fidem acceptae.
Tertio anno in Sicilia contra Hieronem, regem Siculorum, bellum paratum est. is cum omni nobilitate Syracusanorum pacem a Romanis impetravit deditque argenti ducenta tallenta. Afri in Sicilia victi sunt et de iis secundo Romae triumphatum est.
Quinto anno Punici belli, quod contra Afros gerebatur, primum Romani, C. Duilio et Cn. Cornelio Asina consulibus, in mari dimicaverunt paratis navibus rostratis. consul Cornelius fraude deceptus est. Duilius commisso proelio Carthagesiniensium ducem vicit, triginta et unam naves cepit, quattuordecim mersit, septem milia hostium cepit, tria milia occidit. Neque ulla victoria Romanis gratior fuit, quod invicti terra iam etiam mari plurimum possent.
C. Aquilio Floro L. Scipione consulibus, Scipio Corsicam et Sardiniam vastavit, multa milia inde captivorum abduxit, triumphum egit.
L. manlio Vulsone M. Atilio Regulo consulibus, bellum in Africam translatum est. Contra Hamilcarem, Carthaginiensium ducem, in mari pugnatum, victusque est; nam perditis sexaginta quattuor navibus, retro se recepit. Romani viginti duas amiserunt. Sed cum in Africam transiissent, primam Clypeam, Africae civitatem, in deditionem acceperunt. Consules usque ad Carthaginem processerunt, multisque castellis vastatis, Manlius victor Romam rediit et viginti septem milia captivorum reduxit, Atilius Regulus in Africa remansit. Is contra Afros aciem instruxit. Contra tres Carthaginiensium duces dimicans victor fuit, decem et octo milia hostium cecidit, quinque milia cum decem et octo elephantis cepit, septuaginta quattuor civitates in fidem accepit. Tum victi Carthaginienses pacem a Romanis petiverunt. Quam cum Regulus nollet nisi durissimis condicionibus dare, Afri auxilium a Lacedaemoniis petiverunt. Et duce Xanthippo, qui a Lacedaemoniis missus fuerat, Romanorum dux Regulus victus est ultima pernicie. Nam duo milia tantum ex omni Romano exercitu refugerunt, quingenti cum imperatore Regulo capti sunt, triginta milia occisa. Regulus ipse in catenas coniectus.
M. Aemilio Paulo Ser. Fulvio Nobiliore consulibus, ambo Romani consules ad Africam profecti sunt cum trecentarum navium classe. Primum Afros navali certamini superant. Aemilius consul centum et quattuor naves hostium demersit, triginta cum pugnatoribus cepit, quindecim milia hostium aut occidit aut cepit, militem suum ingenti praeda ditavit. Et subacta Africa tunc fuisset, nisi quod tanta fames erat ut diutius exercitus exspectare non posset. Consules cum victrici classe reduentes circa Siciliam naufragium passi sunt. Et tanta tempestas fuit ut ex quadrigentis sexaginta quattuor navibus octoginta tantum servari pouerint; neque ullo tempore tanta maritima tempestas audita est. Romani tamen statim ducentas naves reparaverunt, neque in aliquo animus his infractus fuit.
Cn. Servilius Caepio C. Sempronius Blaesus consules cum ducentis sexaginta navibus ad Africam profecti sunt. Aliquot civitates ceperunt. Praedam ingentem reducentes naufragium passi sunt. Itaque cum continuae calamitates Romanis diplicerent, decrevit senatus ut a maritimis proeliis recederetur et tantum sexaginta naves ad praesidium Italiae salvae essent.
L. Caecilio Metello C. Furio Pacilo consulibus, Metellus in Sicilia Afrorum ducem cum centum triginta elephantis et magnis copiis venientem superavit, viginti milia hostium cecidit, sex et viginti elephantos cepit, reliquos errantes per Numidas, quos in auxilium habebat, collegit et Romam deduxit ingenti pompa, cum elephantorum nemerus omnis itinera implerent.
Post haec mala Carthaginienses Regulum ducem, quem ceperant, petiverunt ut Romam proficiscereturet pacem a Romanis obtineret ac permutationem captivorum feceret. ille Romam cum venisset, inductus in senatum nihil quasi Romanus egit dixitque 'se ex illa die qua in potestatem Afrorum venisset, Romanum esse desiisse.' Itaque et uxorem a complexu removit et senatui suasit ne pax cum Poenis fieret: 'illos enim fractos tot casibus spem nullam habere; se tanti non esse ut tot milia captivorum propter unum se et senem et paucos qui ex Romanis capti fuerant redderentur.' Itaque obtinuit. Nam Afros pacem patentes nullus admisit. Ipse Carthaginem rediit, offerentibusque Romanis ut eum Romae tenerent negavit 'se in ea urbe mansurum in qua, postquam Afris servierat, dignitatem honesti civis habere non posset.' Regressus igitur ad Africam omnibus suppliciis exstinctus est.
P. Claudio Pulchro L. iunio consulibus, Claudius contra auspicia pugnavit et a Carthaginiensibus victus est. Nam ex ducentis et viginti navibus cum triginta fugit, nonaginta cum pugnatoribus captae sunt, demersae cetrae. Alius quoque consl naufragio classem amisit, exercitum tamen salvum habuit quia vicina litora erant.
C. lutatio Catulo A. Postumio Albino consulibus, anno belli Punici vicesimo et tertio, Catulo bellum contra Afros commissum est. Profectus est cum trecentis navibus in Siciliam; Afri contra ipsum quadrigentas paraverunt. Numquam in mari tantis copiis pugnatum est. Lutatius Catulus navem aeger ascendit, vulneratus enim in pugna superiore fuerat. Contra Lilybaeum, civitatem Siciliae, pugnatum est ingenti virtute Romanorum. Nam sexaginta tres Carthaginiensium naves captae sunt, centum viginti quinque demersae, triginta duo milia hostium capta, tredecim milia occisa, infinitum auri, argenti, praedae in potestatem Romanorum redactum. Ex classe Romana duodecim naves demersae. Pugnatum est sexto idus Martias.
Statim pacem Carthaginienses petiverunt, tributaque est iis pax. Captivi Romanorum qui tenebantur a Carthaginiensibus redditi sunt. Etiam Carthaginienses petiverunt ut redimi eos captivos liceret quos ex Afris Romani tenebant. Senatus iussit 'sine pretio dari eos qui in publica custodia essent; qui autem a privatis tenerentur, ut pretio dominis reddito Carthaginem redirent, atque id pretium ex fisco magis quam a Carthaginiensibus solveretur.'
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25029

[biancafarfalla] - [2013-11-25 19:41:44]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile