Post reges exactos - Pyrrhus

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Post reges exactos - Pyrrhus

Eodem tempore Tarentinis, qui iam in ultima Italia sunt, bellum indictum est, quia legatis Romanorum iniuriam fecissent. Hi Pyrrhum, Epiri regem, contra Romanos in auxilium poposcerunt, qui ex genere Achillis originem trahebat. is mox ad Italiam venit, tumque primum Romani cum transmarino hoste dimicaverunt. Missus est contra eum consul P. Valerius Laevinus, qui cum exploratores Pyrrhi cepisset, iussit eos per castra duci, ostendi omnem exercitum tumque dimitti, ut renuntiarent Pyrrho quaecumque a Romanis agerentur. Commissa mox puga, cum iam Pyrrhus fugeret, elephantorum auxilio vicit, quos incognitos Romani expaverunt. Sed nox proelio finem dedit. Laevinus tamen per noctem fugit, Pyrrhus Romanos mille octigentos cepit et eos summo honoe tractavit, occisos sepelivit. Quos cum adverso vulnere et truci vultu etiam mortuos iacere vidisset, tulisse ad caelum manus dicitur cum hac voce: 'se totius orbis dominum esse potuisse, si tales sibi milites contigissent.'
Postea Pyrrhus, coniunctis sibi Samnitibus, Lucanis, Brutiis, Romam perrexit, omnia ferro ignique vastavit, Campaniam populatus est, atque ad Praeneste venit, miliario ab urbe octavo decimo. Mox terrore exercitus qui eum cum consule sequebatur in campaniam se recepit.
Legati ad Pyrrhum de redimendis captivis missi ab eo honorifice suscepti dunt; captivos sine pretio Romam misit. Unum ex legatis Romanorum, Fabricium, sic admiratus est, cum eum pauperem esse cognovisset, ut quarta parte regni promissa sollicitare voluerit ut ad se transiret - contemptusque est a Fabricio. Quare cum Pyrrhus Romanorum ingenti admiratione teneretur, legatum misit qui pacem aequis condicionibus peteret, praecipuum virum Cineam nomine, it aut Pyrrhus partem Italiae quam iam armis ossupaverat obtineret. Pax displicuit, remandatumque Pyrrho est a senatu 'eum cum Romanis, nis ex Italia recessisset, pacem habere non posse.' Tum Romani iusserunt captivos omnes quos Pyrrhus reddiderat infames haberi, 'quod armayi capi potuissent, nec ante eos ad veterem statum reverti quam si binorum hostium occisorum spolia rettulissent.' Ita legatus Pyrrhi reversus est. A quo cum quaereret Pyrrhus 'qualem Romam comperisset?' Cineas dixit 'regum se patriam vidisse: scilicet tales illic fere omnes esse qualis unus Pyrrhus apud Epirum et reliquam Graeciam putaretur!'
Missi sunt contra Pyrrhum duces P. Sulpicius et P. Decius Mus consules. Certamine commisso, Pyrrhus vulneratus est, elephanti interfecti, viginti milia caesa hostium, et ex Romanis tantum quinque milia. Pyrrhus Tarentum fugatus.
Interiecto anno contra Pyrrhum Fabricius est missus (qui prius inter legatos sollicitari non potuerat quarta regni parte promissa). Tum, cum vicina castra ipse et rex haberent, medicus Pyrrhi nocte ad eum venit promittens veneno se Pyrrhum occisurum si sibi aliquid polliceretur. Quem Fabricius vinctum reduci iussit ad dominum Pyrrhoque dici quae contra caput eius medicus spopondisset. Tum rex admiratus eum dixisse fertur: "Ille est Fabricius qui difficilius ab honestate quam sol a cursu suo averti potest!" Tum rex ad Siciliam profectus est. Fabricius victis Lucanis et Samnitibus triumphavit.
Consules deinde M'. curius Dentatus et Cornelius Lentulus adversum Pyrrhum missi sunt. Curius contra eum pugnavit, exercitum eius cecidit, ipsum Tarentum fugavit, castra cepit. Ea die caesa hostium viginti tria milia. Curius in consulatu triumphavit. Primus Romam elephantos quattuor duxit. Pyrrhus etia a Tarento mox recessit et apud Argos, Graeciae civitatem, occisus est.
C. Fabio Licino C. Claudio Canina consulibus, anno urbis conditae quadrigentesimo octogesimo primo, legati Alexandrini a Ptolomaeo missi Romam venere et a Romanis amicitiam quam petiverant obtinuerunt.
Q. Ogulnio C. fabio Pictore consulibus Picentes bellum commovere, et ab insequentibus consulibus P. Sempronio Ap. Claudio victi sunt; et de iis triumphatum est. Conditae a Romanis civitates Arminum in Gallia et Beneventum in Samnio.
M. Atilio Regulo L. Iulio Libone consulibus Sallentinis in Apulia bellum indictum est, captique sunt cum civitate simul Brundisini, et de iis triumphatum est. Anno quadrigentesimo septuagesimo septimo, cum iam clarum urbis Romae nomen esset, arma tamen extra Italiam mota non fuerant. Ut igitur cognosceretur quae copiae Romanorum essent, census est habitus. Tum inventa sunt civium capita ducenta nonaginta duo milia trecenta numquam bella cessassent.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25028

[the.brave] - [2013-09-06 09:13:09]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile