Post reges exactos - Samnites

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Post reges exactos - Samnites

Iam Romani potentes esse coeperunt. Bellum enim in centesimo et tricesimo fere miliario ab urbe apud Samnitas gerebatur, qui medii sunt inter Picenum, Campaniam, Apuliam. L. Papirius Cursor cum honore dictatoris ad id bellum profectus est. Qui cum Romam rediret, Q. Fabio Maximo magistro equitum, quem apud exercitum reliqui, praecepit 'ne se absente pugnaret.' Ille, occasione reperta, felicissime dimicavit et Samnitas delevit. Ob quam rem a dictatore capitis damnatus 'quod se vetante pugnasset', ingenti favore militum et populi liberatus est, tanta Papirio seditione commota ut paene ipse interficeretur.
Postea Samnites Romanos, T. Veturio et Sp. Postumio consulibus, ingenti dedecore vicerunt et sub iugum miserunt. Pax tamen a senatu et populo soluta est, quae cum ipsis propter necessiattem facta fuerat. Postea Samnites victi sunt a L. Papirio consule, septem milia eorum sub iugum missa. Papirius primus de Samnitibus triumphavit. - Eo tempore Ap. Claudius censor aquam Appiam induxit et viam Appiam stravit. Samnites, reparato bello, Q. Fabium Maximum vicerunt, tribus milibus hominum occisis. Postea, cum pater ei, Fabius Maximus, legatus datus fuisset, et Samnitas vicit et plurima ipsorum oppida cepit. Deinde P. Cornelius Rufinus M'. Curius Dentatus, ambo consules, contra Samnites missi ingentibus proeliis eos confecere. Tum bellum cum Samnitibus per annos quadraginta novem actum sustulerunt. Neque ullus hostis fuit intra Italiam qui Romanam virtutem magis fatigaverit. Interiectis aliquot annis iterum se Gallorum copiae contra Romanis Tuscis Samnitibusque iunxerunt, sed cum Romam tenderent, a Cn. Cornelio Dolabella consule delatae sunt.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/25020

[darkshines] - [2014-07-04 13:36:10]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile