Post reges exactos - Post urbem captam

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Post reges exactos - Post urbem captam

Anno trecentesimo sexagesimo quinto ab urbe condita, post captam autem primo, dignitates mutate sunt et pro duobus consulibus facti 'tribuni militares consulari potestate.' Hinc iam coepit Romana res crescere. Nam Camillus eo anno Volscorum civitatem, quae per septuaginta annos bellum gesserat, vicit, et Aequorum urbem et Sutrinorum, atque omnes - deletis earundem exercitibus - occupavit, et tres simul triumphos egit. T. Etiam Quinctius Cincinnatus Praenestinos, qui usque ad urbis Romae portas cum bello venerant, persecutus ad flumen Alliam vicit, octo civitates, quae sub ipsis agebant, Romanis adiunxit, ipsum Praeneste aggressus in deditionem accepit. Quae omnia ab eo gesta sunt viginti diebus, triumphusque ipsi decretus. Verum dignitas tribunorum militarium non diu perseveravit. Nam post aliquantum nullos placuit fieri, et quadriennium in urbe ita fluxit ut potestates ibi maiores non essent. Praesumpserunt tamen tribuni militares consulari potestate dignitatem, et triennium perseveraverunt. Rursus consules facti.
L. Genucio et Q. Servilio consulibus mortuus est Camillus. Honor ei post Romulum secundus delatus est. T. Quinctius dictator adversus Gallos, qui ad Italiam venerant, missus est. Hi ab urbe quarto miliario trans Anienem fluvium consederant. Ibi nobilissimus de senatoribus iuvenis T. Manlius provocantem Gallum ad singulare certamen progressus occidit, et sublato torque aureo colloque suo imposito, in perpetuum 'Torquati' et sibi et posteris nomen accepit. Galli fugati sunt, mox per C. Sulpicium dictatorem etiam victi. Non multo post a C. Marcio Tusci victi sunt et octo milia captivorum ex iis in triumphum ducta.
Census iterum habitus est. Et cum Latini, qui a Romanis subacti erant, milites praestare nollent, ex Romanis tantum tirones lecti sunt, factaeque legiones decem; qui modus sexaginta vel amplius armatorum milia efficiebat. (Parvis adhuc Romanis rebus tanta tamen in re militari vitus erat.) Quae cum profectae essent adversum Gallos duce L. Furio, quidam ex Gallis unum ex Romanis, 'qui esset optimus', provocavit. Tum se M. Valerius tribunus militum obtulit, et cum processisset armatus, corvus ei supra sextrum bracchium sedit. Mox commissa adversum Gallum pugna, idem corvus alis et unguibus Galli oculos verberavi, ne rectum posset aspicere. Ita a tribuno Valerio interfectus. Corvus non solum victoriam ei, sed etiam nomen dedit, nam postea idem 'Corvinus' est dictus. Ac propterhoc meritum annorum trium et viginti consul est factus.
Latini, qui noluerant milites dare, hoc quoque a Romanis exigere coeperunt ut unus consul ex eorum, alter ex Romanorum populo crearetur. Quod cum esset negatum, bellum contra eos susceptum est et ingenti pugna superati sunt; ac de iis perdomitis triumphatum est. Satuae consulibus ob meritum victoriae in Rostris positae sunt. - Eo anno etiam Alexandria ab Alexandro Macedone condita est.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24993

[silvana] - [2014-07-10 21:57:56]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile