Post reges exactos - Consules et dictatores


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Post reges exactos - Consules et dictatores

Hinc consules coepere, pro uno rege duo, hac causa creati ut, si unus malus esse voluisset, alter eum habens potestatem similem coerceret. Et placuit ne imperium longius quam annum haberent, ne per diuturnitatem potestatis insolentiores redderentur, sed civiles semper essent, qui se post annum scirent futuros esse privatos. Fuerunt igitur anno primo ab expulsis regibus consules L. Iunius Brutus, qui maxime egerat ut Tarquinius pelleretur, et Tarquinius Collatinus, maritus Lucretiae. Sed Tarquinio Collatino statim sublata est dignitas; placuerat enim 'ne quisquam in urbe maneret qui Tarquinius vocaretur.' Ergo accepto omni patrimonio suo ex urbe migravit, et loco ipsius factus est P. Valerius Publicola consul.
Commovit tamen bellum urbi Romae rex Tarquinius, qui fuerat expulsus, et collectis multis gentibus, ut in regnum posset restitui, dimicavit. In prima pugna Brutus consul et Arruns, Tarquinii filius, invicem se occiderunt, Romani tamen ex ea pugna victores recesserunt. Brutum matronae Romanae, defensorem pudicitiae suae, quasi communem patrem per annum luxerunt. Valerius Publicola Sp. Lucretium Tricipitinum collegam sibi fecit, Lucretiae patrem; quo morbo mortuo iterum M. Horatium Pulvillum collegam sibi sumpsit. ita primus annus quinque consules habuit, cum Tarquinius Collatinus propter nomen urbe cessisset, Brutus in proelio periisset, Sp. Lucretius morbo mortuus esset.
Secundo quoque anno iterum Tarquinius, ut reciperetur in regnum, bellum Romanis intulit, auxilium ei ferente Porsenna, Tusciae rege, et Romam paene cepit. Verum tum quoque victus est. Tertio anno post reges exactos Tarquinius, cum suscipi non posset in regnum neque ei Porsenna, qui pacem cum Romanis fecerat, praestaret auxilium, Tusculum se contulit, quae civitas non longe ab urbe est, atque ibi per quattuordecim annos privatus cum uxore consenuit. Nono anno post reges exactos, cum gener Tarquinii ad iniuriam soceri vindicandam ingentem collegisset exercitum, nova Romae dignitas est creata, quae dictatura appellatur, amior quam consulatus. Eodem anno etiam magister equitum factus est, qui dictatori obsequeretur. Dictator autem Romae primus fuit T. Larcius, magister equitum primus Sp. Cassius.
Sexto decimo anno post reges exactos seditionem populus Romae fecit, tamquam a senatu atque consulibus premeretur. Tum et ipse sibi tribunos plebis, quasi proprios iudices et defensores, creavit, per quos contra senatum et consules tutus esse posset.
Sequenti anno Volsci contra Romanos bellum reparaverunt, et victi acie etiam Coriolos, civitatem quam habebant optimam, perdiderunt.
Octavo decimo anno postquam reges eiecti erant expulsus ex urbe Cn. Marcius, dux Romanus, qui Coriolos ceperat, Volscorum civitatem, ad ipsos Volscos contendit iratus et auxilia contra Romanos accepit. Romanos saepi vicit. usque ad quintum miliarium urbis accessit, oppuganturus etiam patriam suam (legatis qui pacem petebant repudiatis), nisi ad eum mater Veturia et uxor Volumnia ex urbe venissent, quarum fletu et deprecatione superatus removit exercitum. Atque hic secundus post Tarquinium fuit qui dux contra patriam suam esset.
K. Fabio et T. Verginio consulibus, trecenti nobiles homines, qui ex Fabia familia erant, contra Veientes bellum soli susceperunt, promittentes senatui et populo 'per se omne certamen implendum.' Itaque profecti, omnes nobiles et qui singuli magnorum exercituum duces esse deberent, in proelio conciderunt. Unus omnino superfuit ex tanta familia, qui propter aetatem puerilem duci non potuerat ad pugnam. Post haec census in urbe habitus est, et inventa sunt civium capita centum septendecim milia trecenta undeviginti.
Sequenti anno, cum Algido monte ab urbe duodecimo ferme miliario Romanus obsideretur exercitus, L. Quinctus Cincinnatus dictator est factus, qui agrum quatturo iugerum possidens manibus suis colebat. is cum in opere et arans esset inventus, sudore deterso togam praetextam accepit, et caesis hostibus liberavit exercitum. Anno trecentesimo et altero ab urbe condita imperium consulare cessavit et pro duobus consulibus decem facti sunt qui summam potestatem haberent, 'decemviri' nominati. Sed cum primo anno bene egissent, secundus unus ex iis, Ap. claudius. Verginii cuiusdam (qui honestis iam stipendiis contra Latinos in monte Algido militaverat) filiam virginem corrumpere voluit; quam pater occidit, ne stuprum a decemviro sustineret, et regressus ad milites movit tumultum. Sublata est decemviris potestas, ipsique damanti sunt. Anno trecentesimo et quinto decimo ab urbe condita Fidenates contra Romanos rebellaverunt. Auxilium his praestabant Veientes et rex Veientium Tolumnius. Quae ambae civitates tam vicinae urbi sunt ut Fidenae sexto, Veii octavo decimo miliario absint. Coniunxerunt se his et Volsci. Sed Mamerco Aemilio dictatore et L. Quinctio Cincinnato magistro equitum victi etiam regem perdiderunt. Fidenae captae et excisae. Post viginti deinde annos Veientes rebellaverunt. Dictator contra ipsos missus est Furius Camillus, qui primum eos vicit acie, mox etiam civitatem diu obsidend cepit, antiquissimam Italiae atque ditissimam. Post eam cepit et Falerios, non minus nobilem civitatem. Sed commota est ei invidia , quasi praedam male divisisset, damnatusque ob eam causam et expulsus civitate. Statim Galli Senones ad urbem venerunt et victos Romanos undecimo miliario a Roma apud flumen Alliam secuti etiam urbem occupaverunt! Neque defendi quicquam nisi Capitolium potuit; quod cum diu obsedissent et iam Romani fame laborarent, accepto auro, ne Capitolium obsiderent, recesserunt. Sed a Camillo, qui in vicina civitateexsulabat, Gallis superventum est gravissimeque victi sunt. Postea tamen etiam secutus eos Camillus ita cecidit tu et aurum quod iis datum fuerat et omnia quae ceperant militaria signa revocaret. ita tertio triumphans urbem ingressus est et appellatus 'secundus Romulus', quasi et ipse patriae conditor.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24986

[the.brave] - [2013-08-28 00:24:11]
È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24986

[2013-08-28 00:46:35]
È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24986

[biancafarfalla] - [2013-08-28 18:12:31]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile