Hostis pro hospite


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Hostis pro hospite

Accipit aerata iuvenem Collatia porta,
condere iam vultus sole parante suos.
Hostis ut hospes init penetralia Collatini,
comiter excipitur: sanguine iunctus erat.
Quantum animis erroris inest! Parat inscia rerum
infelix epulas hostibus illa suis.
Functus erat dapibus; poscunt sua tempora somnum.
Nox erat, et tota lumina nulla domo.
Surgit, et aurta vagina liberat ensem,
et venit in thalamos, nupta pudica, tuos.
Utque torum pressit, "Ferrum, Lucretia, mecum est"
natus ait regis, "Tarquiniusque vocor."
Illa nihil, neque enim vocem viresque loquendi
aut aliquid toto pectore mentis habet,
sed tremit, ut quondam stabulis deprensa relictis
parva sub infesto cum iacet agna lupo.
Quid faciat? Pugnet? - Vincetur femina pugnans.
Clamet? - At in dextra, qui vetat, ensis erat.
Effugiat? - Positis urgentur pectora palmis,
tunc primum externa pectora tacta manu.
Instat amans hostis precibus pretioque minisque,
nec prece nec pretio nec movet ille minis.
"Nil agis: eripiam" dixit "per crimina vitam:
falsus adulterii testis adulter ero:
Interimam famulum, cum quo deprensa fereris!"
Succubuit famae victa puella metu.
Quid 'victor' gaudes? Haec te 'victoria' perdet!
Heu, quanto regnis nox stetit una tuis!
Iamque erat orta dies. Passis sedet illa capillis,
ut solet ad nati mater itura rogum;
grandaevumque patrem fido cum coniuge castris
evocat, et posita venit uterque mora.
Utque vident habitum, 'quae luctus causa?' requirunt,
'cui paret exsequias, quove sit icta malo?'
Illa diu reticet pudibundaque celat amictu
ora, fluunt lacrimae more perennis aquae.
Hinc pater, hinc coniunx lacrimas solantur et orant
'indicet', et caeco flentque paventque metu.
Ter conata loqui, ter destitit, ausaque quarto
non oculos ad eos sustulit illa suos.
"Hoc quoque Tarquinio debebimus? Eloquar" inquit,
"eloquar, infelix, dedecus ipsa meum?"
Quaeque potest, narrat; restabant ultima: flevit,
et matronales erubuere genae.
Dant veniam factor genitor coniunxque coacto.
"Quam" dixit "veniam vos datis, ipsa nego!"
Nec mora: celato figit sua pectora cultro,
et cadit in patrios sanguinulenta pedes.
(Tunc quoque iam moriens, ne non procumbat honeste
respicit - haec etiam cura cadentis erat.)
Ecce super corpus, communia damna gementes,
obliti decoris virque paterque iacent.
Brutus adest, tandemque animo sua nomina fallit,
fixaque semianimi corpore tela rapit,
stillantemque tenens generoso sanguine cultrum
edidit impavidos ore minate sonos:
"Per tibi ego hunc iuro fortem castumque cruorem
perque tuos Manes, qui mihi numen erunt:
Tarquinium profuga poenas cum stirpe daturum!
Iam satis est virtus dissimulata diu."
Illa iacens ad verba oculos sine lumine movit
visaque concussa dicta probare coma.
Fertur in exsequias animi matrona virilis
et secum lacrimas invidiamque trahit.
Vulnus inane patet. Brutus clamore Quirites
concitat, et regis facta nefanda refert.
Tarquinius cum prole fugit. Capit annua consul
iura. Dies regnis illa suprema fuit.
da Ovidio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24985

[biancafarfalla] - [2014-01-19 21:19:02]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile