Roma liberata - Reges exacti


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Roma liberata - Reges exacti
Pagina 169 Numero XLV

Conclamat vir paterque. Brutus, illis luctu occupatis, cultrum ex vulnere Lucretiae extractum manantem cruore prae se tenens "Per hunc" inquit "castissimum ante regiam iniuriam sanguinem iuro, vosque, di, testes facio, 'me Lucium Tarquinium Superbum cum scelerata coniuge et omni liberorum stirpe ferro, igni, quacumque vi possim, executurum, nec illos nec alium quemquam regnare Romae passurum!'"
Cultrum deinde Collatino tradit, inde Lucretio ac Valerio, stupentibus miraculo rei, unde novum in Bruti pectore ingenium. Ut praeceptum erat, iurant; totique ab luctu versi in iram, Brutum iam inde ad expugnandum regnum vocantem sequuntur ducem.
Elatum domo Lucretiae corpus in forum deferunt, concientque miraculo (ut fit) rei novae atque indignitate homines. Pro se quisque scelus regium ac vim queruntur. Movet cum patris maestitia, tum Brutus castigator lacrimarum atque inertium querellarum auctorque ('quod viros, quod Romanos deceret!') arma capiendi 'adversus hostilia ausos!'
Ferocissimus iuvenum cum armis voluntarius adest; sequitur et cetera iuventus. Inde praesidio relicto Collatiae, ne quis eum motum regibus nuntiaret, ceteri armati duce Bruto Romam profecti.
Ubi eo ventum est, quacumque incedit armata multitudo, pavorem ac tumultum facit. Nec minorem motum animorum Romae tam atrox res facit quam Collatiae fecerat. Ergo ex omnibus locis urbis in forum curritur. Quo simul ventum est, praeco 'ad tribunum Celerum' (in quo tum magistratu forte Brutus erat) populum advocavit.
Ibi oratio habita nequaquam eius pectoris ingeniique quod simulatum ad eam diem fuerat, de vi ac libidine Sex. Tarquinii, de stupro infando Lucretiae et miserabili caede, de orbitate Tricipitini 'cui morte filiae causa mortis indignior ac miserabilior esset!' Addita superbia ipsius regis miseriaeque et labores plebis in fossas cloacasque exhauriendas demersae: 'Romanos homines, victores omnium circa populorum, opifices pro bellatoribus factos!' Indigna Servii Tullii regis memorata caedes et invecta corpori patris nefando vehiculo filia, invocatique ultores parentum di.
His atrocioribusque (credo) aliis memoratis, incensam multitudinem perpulit ut imperium regi abrogaret exsulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis. Ipse iunioribus qui ultro nomina dabant lectis armatisque, ad concitandum inde adversus regem exercitum Ardeam in castra est profectus. Imperium in urbe Lucretio (praefecto urbis iam ante ab rege instituto) relinquit. Inter hunc tumultum Tullia domo profugit, exsecrantibus quacumque incedebat invocatibusque parentum Furias viris Furias mulieribusque.
Harum rerum nuntiis in castra perlatis, cum re nova trepidus rex pergeret Romam ad comprimendos motus, flexit viam Brutus - senserat enim adventum - ne obvius fieret. Eodemque fere tempore, diversis itineribus, Brutus Ardeam, Tarquinius Romam venerunt. Tarquinio clausae portae exisiliumque indictum; liberatorem urbis urbis laeta castra accepere, exactique inde liberi regis. Duo patrem secuti sunt, qui exsulatum Caere in Etruscos ierunt. Sex. Tarquinius Gabios tamquam in suum regnum profectus ab ultoribus veterum simultatum, quas sibi ipse caedibus repinisque conciverat, est interfectus.
L. Tarquinius Superbus regnavit annos quinque et viginti. Regnatum Romae ab condita urbe ad liberatam annos ducentos quadraginta quattuor. Duo consules inde comitiis centuriatis creati sunt, L. Iunius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.
da Livio


Oggi hai visualizzato 13 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 2 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24978

[biancafarfalla] - [2014-07-11 17:14:17]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile