Roma liberata - Lucretia violata


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Roma liberata - Lucretia violata

Paucis interiectis diebus Sex. Tarquinius, inscio Collatino, cum comite uno Collatiam venit. Ubi exceptus benigne ab ignaris consilii, cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta circa sopitique omnes videbantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam venit, sinistraque manu mulieris pectore oppresso, "Tace, Lucretia!" inquit, "Sextus Tarquinius sum. Ferrum in manu est. Moriere, si emiseris vocem!"
Cum pavida ex spmno mulier nullam opem, prope mortem imminentem videret, tum Tarquinus fateri amorem, orare, miscere precibus minas, versare in omnes partes muliebram animum. Ubi obstinatam videbat et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad metum deducus: 'cum mortua iugulatum servum nudum positurum' ait, 'ut in sordido adulterio necata dicatur!' Quo terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam (velut 'victrix') libido profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, 'ut cum singulis fidelibus amicis veniant; ita facto muturatoque opus esse: rem atrocem incidisse.'
Sp. Lucretiam cum P. Valerio, Volesi filio, Co0llatinus cum L. Iunio Bruto venit, cum quo forte Roman rediens ab nuntio uxoris erat conventus. Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inveniunt. Adventu suorum lacrimae obortae, quaerentique viro "Satin' salve?" "Minime!" inquit, "Quid enim salvi est mulieri amissa pudicitia? Vestigia viri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo. Ceterum corpus est tantum violatum, animus insons - mors testis erit. Sed date dexteras fidemque haud impune adultero fore! Sextus est Tarquinius qui hostis pro hospite priore nocte vi armatus mihi (sibique, si vos viri estis!) pestiferum hinc abstulit gaudium."
Dant ordine omnes fidem. Consolantur aegram animi avertendo noxam ab coacta in auctorem delicti: 'mentem peccare, non corpus, et unde consilium afuerit, culpam abesse.'
"Vos" inquit "videritis quid illi debeatur! Ego me etsi peccato absolvo, supplicio non libero. Nec ulla deinde impudica Lucretiae exemplo vivet!"
Cultrum, quem sub veste habebat, eum in corde defigit, prolapsaque in vulnus moribunda cecidit.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24977

[biancafarfalla] - [2014-04-18 20:08:17]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile