Roma liberata - Gabii dolo capti

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Roma liberata - Gabii dolo capti

Tarquinius autem, etsi iniustus in pace rex, tamen dux belli haud pravus fuit, quin etiam ea arte aequabat superiores reges. Is primus Volscis bellum movit, Suessamque Pometiam ex iis vi cepit. Ubi cum vendenda praeda quadraginta talenta argenti fecisset, eam pecuniam omnem ad aedificandum Iovis templum servavit. Suscepit deinde lentius spe bellum, quo Gabios, propinquam urbem, nequiquam vi adortus, postremo (minime arte Romana!) fraude ac dolo agressus est. Nam cum, velut posito bello, fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus, filius eius qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios patris in se saevitiam non tolerandam querens: 'regem iam ab alienis in suos vertisse superbiam et liberis quoque insidias parare, ne quem heredem regni relinquat; se quidem inter tela et gladios patris elapsum nihil usquam sibi tutum nisi apud hostes L. Tarquinii credidisse; quod si apud eos supplicibus locus non sit, pererraturum se omne Latium, Volscosque se inde et Aequos et Hernicos petiturum, donec ad eos pervenit qui a patrum crudelibus atque impiis suppliciis protegere liberos sciant, et forsitan parati sint ad bellum gerendum adversus superbissimum regem ac ferocissimum populum!'
Filius regis benigne ab Gabinis excipitur. Non mirantur si Tarquinius, qualis in cives, qualis in socios, talis ad ultimum in liberos esset; 'sibi vero gratum adventum eius esse' aiunt, 'nam illo adiuvante brevi futurum ut a portis Gabinis sub Romana moenia bellum transferatur!'
Inde Sex. Tarquinius consiliis publicis interesse coepit. Ibi, cum 'de aliis rebus assentire se veteribus Gabinis' diceret, identidem belli auctor esse et in eo sibi praecipuam prudentiam assumere 'quod utriusque populi vires novisset sciretque invisam profecto superbiam regiam civibus esse.' Ita cum sensim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret et ipse cum promptissimis iuvenum praedatum iret, dictis factisque omnibus ad fallendum aptis, ad ultimum dux belli legitur! Ibi cum - inscia multitudine quid ageretur - proelia parva inter Romam Gabiosque fierent, quibus plerumque Gabina res superior esset, tum universi Gabini Sex. Tarquinium divinitus sibi missum ducem credere. apud milites vero, cum pariter pericula obiret ac labores toleraret praedamque benigne legiretur, tanta caritate esse ut non pater Tarquinius potentior Romae quam filius Gabiis esset.
Tum ex suis unum Romam ad patrem mittit sciscitatum 'quidnam se facere vellet?' Huic nuntio - quia, credo, dubiae fidei videbatur - nihil voce responsum est. Rex velut deliberans in hortum aedium transit, sequente nuntio filii. Ibi inambulans tacitus summa papaverum capita dicitur baculo decussisse. Interrogando exspectandoque responsum nuntius fessus, ut re imperfecta, redit Gabios. Quae dixerit ipse quaeque viderit, Sexto refert: 'regem seu ira seu odio seu superbia nullam vocem emisisse!'
Sextus, ubi quid vellet parens quidve tacitus praeciperet intellexit, primores civitatis interemit! Multi palam, quidam, qui in crimen vocari non poterant, clam interfecti. Patuit quibusdam fuga, alii in exsilium acti sunt, bonaque absentium pariter atque interemptorum populo divisa sunt - donec Gabina res regi Romano sine ulla dimicatione in manum traditur!
Gabiis receptis Tarquinius pacem cum Aequorum gente fecit, foedus cum Tuscis renovavit. Inde ad negotia urbana animum convertit; quorum erat primum ut Iovis templum in monte Tarpeio monumentum regni sui nominisque relinqueret.
Intentus perficiendo templo, fabris undique ex Etruria accitis, non pecunia solum ad id publica est usus, sed operariis etiam ex plebe. Qui labor cum militiae adderetur, minus tamen plebs indignabatur se templa deorum aedificare manibus suis, quam postquam ad alia opera specie minora, sed laboris aliquanto maioris traducebatur, velut ad foros in circo faciendos cloacamque Maximam sub terra agendam.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24974

[silvana] - [2014-06-28 20:13:15]
È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24974

[biancafarfalla ] - [2014-08-27 17:22:12]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile