Roma liberata - Turnus Herdonius


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Roma liberata - Turnus Herdonius
Pagina 157 Numero XLV

Iam magna Tarquinii auctoritas inter Latinorum primores erat, cum iis indicit ut die certa ad lucum Ferentinae conveniant: 'se de rebus communibus cum iis agere velle.' Conveniunt frequentes prima luce - ipse Tarquinius paulo antequam sol occideret venit!
Multa ibi toto die in concilio variis sermonibus iactata erant. Turnus Herodonius ab Aricia ferociter in absentem Tarquinium erat invectus: 'Haud mirum esse ei 'Superbo' Romae datum cognomen - an quicquam superbius esse quam eludere sic omne nomen Latinum? Principibus longe ab domo excitis, ipsum qui concilium indixerit non adesse! Cui non apparere eum affectare imperium in Latinos? Cum cives Romani alii super alios trucidentur, exsulatum erant, bona amittant, quid spei melioris Latinis portendi? Si se audiant, domum omnes inde abituros!'
Haec atque alia similia cum homo insolens iactaret, intervenit Tarquinius. is finis orationi fuit. Aversi omnes ad Tarquinium salutandum. Qui, silentio facto, primum se purgavit quod id temporis venisset: 'iudicii causa' ait 'se moratum esse'; deinde Latinos postero die eodem convenire iussit.
Turnus vero minas in regem Romanum iactans ex concilio abiit. Quam rem Tarquinius aegre ferens confestim Turno necem machinatur, ut eundem terrorem quo civium animos domi oppresserat Latinis iniceret. Et quia tam potentem virum palam interficere non poterat, allato falso crimine virum insontem oppressit: Servum Turni auro corrupit, ut in hospitium eius vim magnam gladiorum inferri clam sineret. Ea cum una nocte perfecta essent, Tarquinius paulo ante lucem accitis ad se principibus Latinorum 'moram suam hesternam velut divinitus' ait 'saluti sibi atque illis fuisse: ab Turno enim sibi et primoribus Latinorum parari necem, ut Latinorum solus imperium teneat; gladiorum ingentem numerum ad eum convectum esse dici; id verumne an falsum sit, extemplo sciri posse: se rogare eos ut inde secum ad Turnum veniant.'
Turnum suspectum fecit et ingenium ferox et oratio hesterna. Eunt omnes, ut fidem eius experiantur. Ubi eo ventum est, Turnum ex somno excitatum circumsistunt custodes; comprehensisque servis, qui caritate domini vim parabant, cum gladii abditi ex omnibus locis aedium protraherentur, enimvero manifesta res visa est, iniectaeque Turno catenae. Et confestim Latinorum concilium magno cum tumultu advocatur. Ibi tam atrox invidia in Turnum orta est, gladiis in medio positis, ut sine iudicio - novo genere supplicii . deiectus in aquam, crate super iniecta, mergeretur.
Revocatis deinde ad concilium Latinis, Tarquinius primum eos collaudavit 'quod Turnum pro manifesto scelere merita poena affecissent', deinde cum iis egit de renovando foedere inter Romanos Latinosque. Haud difficulter persuasit Latinis, quamquam in eo foedere superior Romana res erat; ceterum et capita nominis Latini consentire cum rege videbant, et Turni supplicio terrebantur. Ita renovatum foedus, indictumque iunioribus Latinorum 'ut die certa ad lucum Ferentinae armati frequentes adessent.' Qui ubi ex omnibus populis Latinis convenere, Tarquinius miscuit manipulos ex Latinis Romanisque, ut ex binis singulos faceret binosque ex singulis. Ita geminatis manipulis centuriones praeposuit.
da Livio


Oggi hai visualizzato 9 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 6 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24973

[silvana] - [2014-07-06 16:33:27]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile