Roma liberata - Tarquinius Superbus

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Roma liberata - Tarquinius Superbus

Inde L. Tarquinius regnare coepit, cui 'Superbo' cognomen datum est, quia socerum suum sepeliri prohibuit, 'Romulum quoque insepultum periisse' dictitans, primoresque patrum, quos Servii rebus favisse credebat, interfecit. Custodibus armatis corpus saepsit, neque enim ad ius regni quicquam praeter vim habebat, ut qui neque populi iussu neque auctoribus patribus regnaret. Ut pluribus metum iniceret, iudicia per se solus exercebat, perque eam causam occidere aut in exsilium agere poterat non suspectos modo aut invisos, sed etiam eos unde nihil aliud quam praedam sperare posset. Praecipue ita patrum numero imminuto, statuit nullos in patres legere, ut paucitate ipsa senatus contemptior esset. Hic enim regum primus traditum a prioribus morem de omnibus rebus senatum consulendi solvit, domesticis consiliis rem publicam administravit, bellum, pacem, foedera, societates per se ipse, cum quibus voluit, iniussu populi ac senatus, fecit rupitque. Latinorum sibi maxime gentem conciliabat, ut peregrinis quoque opibus tutior inter cives esset; hospitia cum primoribus eorum iungebat, atque Octavio Mamilio Tusculano (is longe princeps Latini nominis erat) filiam nuptum dat, perque eas nuptias multos sibi cognatos amicosque eius conciliat.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24972

[silly] - [2013-08-19 09:45:08]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile