Reges et Reginae - Tullia ferox


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Reges et Reginae - Tullia ferox
Pagina 148 Numero XLIV

Servius, quamquam iam usu haud dubie regnum possidebat, tamen - quia L. Tarquinius, filius Tarquinii Prisci, dicebat 'eum iniussu populi regnare' - ausus est ad populum referre 'vellent iuberentne se regnare?' Tantoque consensu quanto haud quisquam alius ante rex est declaratus.
Neque ea res Tarquinio spem affectandi regni minuit. Et ipse iuvenis ardentis animi erat, et domi uxor Tullia, regis filia, animum viri stimulabat.
Hic L. Tarquinius fratrem habuerat Arruntem Tarquinium, mitis ingenii iuvenem. His duobus, ut ante dictum est, duae Tulliae, regis filiae, nupserant - et ipsae longe dispares moribus. Ferox Tullia, quae Arrunti Tarquinio nuptaerat, aegre ferebat nihil materiae in viro neque ad cupiditatem neque ad audaciam esse; alterum Tarquinium admirari, 'eum virum esse' dicere 'ac regio sanguine ortum'; spernere sororem quod viro audaci nupta ipsa audacia careret; nullis verborum contumeliis parcere de viro ad fratrem, de sorore ad virum. Celeriter adulescentem sua temeritate implet. Arruntis Tarquinii et Tulliae minoris prope continuis funeribus cum domos vacuas novo matrimonio fecissent, L. Tarquinius et Tullia maior iugunturnuptiis!
Tum vero in dies infestior Tulli senectus, infestius regnum coepit esse. Iam enim ab scelere ad aliud scelus spectare mulier. Nec nocte nec interdiu virum conquiescere pati, ne gratuita praeterita parricidia essent: 'non sibi defuisse maritum cum quo tacita serviret - defuisse virum qui se regno dignum esse putaret, qui meminisset se esse Prisci Tarquinii filium, qui habere quam sperare regnum mallet!' "Si tu is es cui nuptam esse me arbitror, et virum et regem appello: quin accingeris? Non tibi ab Corintho nec ab Tarquiniis, ut patri tuo, peregrina regna affectare necesse est. Di te Penates et patris imago et domus regia et in domo regale solium et nomen Tarquinium creat vocatque regem. Aut si ad haec parum est animi, quid frustraris civitatem? quid te ut regium iuvenem conspici sinis? Facesse hinc Tarquinios aut Corinthum, fratri similior quam patri!" His aliisque increpando iuvenem instigat, nec conquiscere ipsa potest, si - cum Tanaquil, peregrina mulier, duo continua regna viro ac deinceps genero dedisset - ipsa, regio sanguine orta, nec dare nec adimere regnum posset. Hoc muliebri furore instinctus Tarquinius circumire et conciliare sibi patres. Admonere Tarquinii Prisci beneficii ac pro eo gratiam repetere. Allicere donis iuvenes. Cum ingentia pollicendo, tum regis criminibus, omnibus locis crescere.
Postremo, ut iam agendae rei tempus visum est, cinctus agmine armatorum in forum irrupit. Inde, omnibus perculsis pavore, in regia sede pro Curia sedens patres in Curiam per praeconem 'ad regem Tarquinium' cogi iussit. Convenere extemplo, alii iam ante ad hoc praeparati, alii metu coacti et iam de Servio actum rati.
Ibi Tarquinius Servio maledicere orsus: 'Servum servaque natum post mortem indignam parentis sui, non interregno (ut antea) inito, non comitiis habitis, non per suffragium populi, non auctoribus patribus, muliebri dono regnum occupavisse. Ita natum, ita creatum regem, fautorem infimi generis hominum, ex quo ipse sit, agrum primoribus ereptum sordidissimo cuique divisisse...'
Huic orationi cum Servius intervenisset a trepido nuntio excitatus, extemplo a vestibulo Curiae magna voce "Quod hoc" inquit, "Tarquini, rei est? Qua tu audacia, me vivo, vocare ausus es patres aut in sede considere mea?"
Cum ille ferociter ad haec - 'se patris sui tenere sedem: filium regis multo potiorem regni heredem esse quam servum; illum satis diu per licentiam illusisse dominis' - clamor ab utriusque fautoribus oritur et concursus populi fiebat in Curiam. Tum Tarquinius, necessitate iam et ipsa cogente ultima audere, multo et aetate et viribus validior, medium arripit Servium elatumque a Curia in inferiorem partem per gradus deiecit! Inde ad cogendum senatum in Curiam rediit. Fit fuga regis comitum. Ipse prope exsanguis, cum sine regio comitatu domum se reciperet, ab iis qui missi ab Tarquinio fugientem consecuti erant interficitur. Creditur - quia non abhorret a cetero scelere - admonitu Tulliae id factum. Carpento certe (id quod satis constat) in forum invecta evocavit virum e Curia 'regem'que prima appellavit. Ex tanto tumultu cum se domum reciperetpervenissetque ad summum Cyprium vicum, restitit pavidus is qui iumenta agebat iacentemque dominae Servium trucidatum ostendit! Foedum inhumanumque inde traditur scelus: Tullis per patris corpus carpentum egesse fertur, partemque sanguinis ac caedis paternae cruento vehiculo tulisse ad Penates suos virique sui!
Servius Tullius regnavit annos quattuor et quadraginta. Cum illo simul iusta ac legitima regna occiderunt.
da Livio


Oggi hai visualizzato un brano.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 14 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24969

[darkshines] - [2014-07-11 13:48:12]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile