Reges et reginae - Servius Tullius rex factus


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Reges et reginae - Servius Tullius rex factus

Duodequadragesimo ferme anno ex quo regnare coeperat Tarquinius, non apud regem modo, sed apud patres plebemque in maximo honore Servius Tullius erat. Tum Anci filii duo, qui semper pro indignissimo habuerant se tutoris fraude patrio regno pulsos esse et regnare Romae advenam, regi insidias paraverunt. Ex pastoribus duo ferocissimi ad facinus delecti in vestibulo regiae maximo cum tumultu rixam simulant atque omnes lictores regios in se convertunt. Inde, cum ambo regem appellarent clamorque eorum penitus in regiam pervenisset, vocati ad regem pergunt. Primo uterque clamitabat et alter alterum increpabat. Coerciti ab lictore et iussi ordine loqui, tandem clamare desistunt. Unus rem ex composito orditur. Cum intentus in eum se rex totus averteret, alter securium in caput regis deiecit, relictoque in vulnere telo, ambo se foras eiciunt. Tarquinium moribundum cum qui circa erant excepissent, illos fugientes lictores comprehendunt. Clamor inde concursusque fit hominum mirantium quid rei esset. Tanaquil inter tumultum claudi regiam iubet, arbitros eicit. Servio propere accito cum paene exsanguem virum ostendisset, dextram tenens orat 'ne inultam mortem soceri esse sinat!' "Tuum est" inquit, "Servi, si vir es, regnum, non eorum qui alienis manibus pessimum facinus fecere. Erige te, deosque duces seuqre, qui clarum hoc fore caput divino quondam circumfuso igne portenderunt. Nunc te illa caelestis exciter flamma! Nunc expergiscere vere! Et nos peregrini regnavimus. Qui sis, non unde natus sis, reputa! Si tibe re subita consilia desunt, at tu mea consilia sequere!" Cum clamor impetusque multitudinis vix sustineri posset, ex superiore parte aedium per fenestras in Novam viam versas (habitabat enim rex ad Iovis Statoris) populum Tanaquil alloquitur. Iubet bono animo esse: 'sopitum esse regm subito ictu; ferrum haud alte in corpus descendisse; iam ad se rediisse; brevi ipsum eos visuros esse.' Interim populum iubet Servio Tullio dicto audientem esse: 'eum iura daturum esse aliisque regis muneribus functurum.'
Servius cum insignibus regiis et lictoribus prodit ac sede regia sedens alia decernit, de aliis se regem consulturum esse simulat; itaque per aliquot dies, cum iam exspiravisset Tarquinius, celata morte suas opes firmavit. Tum demum mors regis populo patefacta est, comploratione in regia orta. Servius, praesidio firmo munitus, primus iniussu populi, voluntate patrum regnavit. Anci liberi iam tum, comprehensis sceleris ministris, ut vivere regem et tantas esse opes Servii nuntiatum est, Suessam Pometiam exsulatum ierant.
Nec solum publicis consiliis, sed etiam privatis Servius opes suas firmavit, et ne, qualis Anci liberorum animus adversus Tarquinium fuerat, talis adversus se Tarquinii liberorum animus esset, duas filias suas iuvenibus regiis, Lucio atque Arrunti Tarquiniis, matrimonio iungit.
Servius bellum cum Veientibus aliisque Etruscis sumpsit. In eo bello et virtus et fortuna Servii egregia fuit, fusoque ingenti hostium exercitu haud dubius rex, cum patribus tum plebi probatus, Romam rediit.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24967

[silvana] - [2014-07-10 14:44:54]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile