Reges et reginae - Iuvenis indolis regiae


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Reges et reginae - Iuvenis indolis regiae

Eo tempore in regia prodigium visu mirabile fuit. Puero dormienti, cui Servio Tullio fuit nomen, caout arsisse ferunt multorum in conspectu. Plurimo igitur clamore inde ad tantum miraculum orto, reges exciti sunt, et cum quidam servus aquam ad restinguendum ferret, ab regina retentus est, quae sedato tumultu vetuit moveri puerum donec sua sponte experrectus esset. Mox cum somno et flamma abiit.
Tum abducto in secretum viro Tanaquil "Videsne tu puerum hunc" inquit "quem tam humili cultu educamus? Scire licet hunc quondam rebus nostris dubiis lumen futurum. Proinde eum omni cura nostra colamus!"
Inde puerum filii loco habere coeperunt eumque erudire artibus quibus ingenia ad magnae fortunae cultum excitantur. Evenit facile quod dis cordi esset: iuvenis evasit vere indolis regiae. Nec, cum quaereretur gener Tarquinio, quisquam e iuventute Romana ulla arte cum Servio conferri potuit, filiamque ei suam rex despondit. Hic tantus honos quacumque de causa illi habitus credere prohibet eum serva natum esse parvumque ipsum serviisse.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24965

[biancafarfalla] - [2014-07-07 16:24:46]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile