Reges et reginae - L. Tarquinius Priscus rex

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Reges et reginae - L. Tarquinius Priscus rex

Regnavit Ancus annos quattuor et viginti, cuiliber superiorum regum gloria par. Iam filii prope puberem aetatem erant; eo magis Tarquinius postulabat ut quam primum comitia regi creando fierent. Quibus indictis regios pueros venatum dimisit. Tum ipse regnum petivit, et orationem dicitur habuisse ad conciliandos plebis animos compositam: 'Se non rem novam petere, quia duo iam peregrini Romae regnavissent: et Tatium non ex peregrino solum sed ex hoste regem factum, et Numam ignarum urbis, non petentem, in regnum accitum. Se prima iuventute Romam cum coniuge ac fortunis omnibus commigravisse. Maiorem partem aetatis eius qua civilibus officiis fugantur homines se Romae quam in vetere patria vixisse, domi militiaeque sub haud spernendo magistro, ipso Anco rege, Romana iura, Romanos ritus se didicisse...' Haec eum haud falsa memorantem ingenti consensu populus Romanus regnare iussit.
Novus rex cupidus regni sui firmandi non minus quam augendae rei publicae centum in patres legit, factio haud dubia regis, cuius beneficio in curiam venerant.
Bellum primum cum latinis gessit et oppidum ibi Apiolas vi cepit; praedaque inde maiore quam speraverat revecta, ludos opulentius quam priores reges fecit. Tum primum circo qui nunc Maximus dicitur designatus locus est. Loca divisa patribus equitibusque ubi spectacula sibi facerent, 'fori' appellati. Ab eodem rege et circa forum porticus tabernaeque factae.
Muro quoque lapideo circumdare urbem parabat, cum Sabinum bellum coeptis intervenit. Adeoque ea subita res fuit ut prius Anienem transirent hostes quam obviam ire ac prohibere exercitus Romanus posset. Primo dubia victoria, magna utrimque caede pugnatum est. Reductis deinde in castra hostium copiis datoque spatio Romanis ad parandum de integro bellum, Tarquinius, equites maxime suis copiis deesse ratus, numero alterum tantum adiecit, ut pro nongentis mille et octigenti equites in exercitu Romano essent.
Hac parte copiarum aucta iterum cum Sabinis confligunt. Sed praeterquam quod viribus creverat Romanus exercitus, etiam additur dolus: missi sunt qui magnam vim lignorum, in Anienis ripa iacentem, ardentem in flumen conicerent; ventoque iuvante accensa ligna pontem incendunt. Ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis et fusis fugam impedivit, multique mortales, cum hostem effugissent, in flumine ipso pariere. Eo proelio praecipua equitum gloria fuit: utrimque ab cornibus positi, cum iam pelleretur media peditum suorum acies, ita incurrerunt ab lateribus ut non sisterent modo Sabinas legiones, sed subito in fugam averterent. Montes effuso cursu Sabini petebant, et pauci tenuere; maxima pars, ut ante dictum est, ab equitibus in flumen acti sunt.Tarquinius, praeda captivisque Romam missis, pergit in agrum Sabinum exercitum inducere. Interumque ibi fusi Sabini, iam prope desperatis rebus, pacem petivere.
Collatia et quidquid agri citra Collatiam erat Sabinis ademptum est. Egerius (fratris hic filius erat regis) Collatiae in praesidio relictus. Collatini his verbis dediti sunt, eaque deditionis formula est:
Rex interrogavit: "Etisne vos legati oratoresque missi a populo Collatino, ut vos populumque Collatinum dederetis?" "Sumus." "Stne populus Collatinus in sua potestate?" "Est." "Deditisne vos populumque Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, divina humanaque omnia in meam populique Romani dicionem?" "Dedimus." "At ego recipio."
Bello Sabino perfecto Tarquinius triumphans Romam rediit. Inde Latinis bellum fecit; ubi nusquam de universa re dimicatum est, sed singula oppida occupando omnem nomen Latinum domuit. Corniculum, Ficulea, Crustumerium, Medullia, Nomentum, haec oppida de Latinis aut de sociis Latinorum capta sunt. Pax deinde est facta.
Maiore inde studio quam quo gesserat bella pacis opera incohata sunt, ut non quietior populus domi esset quam militiae fuisset. Nam et muro lapideo, cuius operis exordium Sabino bello turbatum erat, urbem cingere parat, et infima urbis loca circa forum aliasque convales collibus interiectas cloacis in Tiberium ductis siccat, et aedis in Capitolio Iovis, quam voverat bello Sabino, fundamenta iacit.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24964

[silvana] - [2014-07-12 18:16:21]
È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24964

[mastra] - [2014-07-14 18:42:59]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile