Reges et reginae - Lucumo et Tanaquil

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Reges et reginae - Lucumo et Tanaquil

Anco regnante Lucumo, vir impiger ac divitiis potens, cum omnibus bonis suis Tarquiniis ex oppido Etruriae Romam commigravit, cupidine maxime ac spe magni honoris, quem Tarquiniis - nam ibi quoque peregrinus erat - adipisci non potuerat. Demerati Corinthii filius erat, qui ob seditiones domo profugus, cum Tarquiniis forte consedisset, uxore ibi ducta duos filios genuit. Nomina his Lucumo atque Arruns fuerunt. Arruns prior quam pater moritur uxore gravida relicta. Nec diu superfuit filio pater; qui cum ignorans nurum ventrem ferre decessisset oblitus nepotis in testamento, puero egenti post avi mortem nato ab inopia 'Egerio' nomen datum est. Lucumo superfuit patri bonorum omnium heres. cui cum divitiae iam animos fecerent, auxit uxor eius Tanaquil, summo loco nata et quae haud facile virum suum humiliorem quam patrem esse sineret. Spernentibus Etruscis Lucumonem 'exsule advena ortum', Tanaquil eam indignitatem ferre non potuit, oblitaque amoris patriae, dummodo virum honoratum videret, consilium migrandi ab Tarquiniis cepit. Roma ad id aptissima visa est: 'in novo populo, ubi omnis repentina atque ex virtute nobilitas sit, futurum locum forti ac strenuo viro.' Facile persuadet Lucumoni ut cupido honorum et cui Tarquinii materna tantum patria esset. Sublatis igitur rebus suis, amigrant Romam.
Ad Ianiculum forte ventum erat. Ibi ei in carpento sedenti cum uxore aquila repente delapsa pilleum aufert, superque carpentum volitans rursus, velut divinitus missa, capiti apte reponit; inde sublimis abit. Accepisse id augurium laeta dicitur Tanaquil, mulier perita caelestium prodigiorum, ut plerique Etrusci. Virum complexa summas res sperare iubet: 'eam alitem in ea regione caeli deorum nuntiam venisse; circa summum culmen hominis auspicium fecisse, levavisse humano impositum capiti decus, ut divinitus eidem redderet'.
Has spes cogitationesque secum portantes urbem ingressi sunt, domoque ibi empta Lucumo nomine mutato ' Lucium Tarquinium Priscum' se appellavit. Novitas divitiaeque eum conspicuum faciebant Romanis, et ipse fortunam suam adiuvabat benigne alloquendo, comiter invitando, beneficiisque quos poterat sibi conciliando, donec in regiam quoque de eo fama perlata est. Brevi Tarquinius cum Anco rege tam firmam amicitiam iunxerat ut publicis pariter ac privatis consiliis bello domique interesset, et postremo tutor etiam liberis regis testamento institueretur.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24958

[darkshines] - [2014-07-09 11:49:17]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile