Roma et Alba - Alba diruta


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Roma et Alba - Alba diruta

Inter haec iam praemissi Albam erant equites qui multitudinem traducerent Romam. Legiones deide ductae sunt ad diruendam urbem. QUae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille nec pavor qualis capturum esse urbium solet, cum - effractis portis stratisve muris aut arce vi capta - clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet, sed silentium triste ac tacita maestitia ita defixit omnium animos ut nunc cunctantes in liminibus starent, nunc per domos suas, quas tum postremum viderunt, vagarentur. Ut vero iam fragor tectorum quae diruebantur in ultimis urbis partibus audiebatur pulvisque velut nube omnia impleverat, Albani tecta in quibus natus quisque educatusque erat relinquentes exierunt. Iam continens agmen migrantium impleverat vias, et conspectus aliorum renovabat lacrimas, vocesque etiam miserabiles exaudiebantur, mulierum praecipue, cum templa augusta ab armatis occupata praeterirent ac velut captos relinquerent deos.
Egressis urbe Albanis, Romani passim publica privataque omnia tecta diruunt, unaque hora quadrigentorum annorum opus, quibus Alba steterat, funditus deletum est. Templis tamen deorum (ita enim edictum ab rege erat) abstinuerunt.
Roma interim crescit Albae ruinis. Duplicatur civium numerus. Caelius additur urbi mons, et eam sedem Tullus regiae capit ibique habitavit. principes Albanorum in patres legit, ut ea quoque pars rei publicae cresceret, et senatui ita ab se aucto curiam aedificavit, quae 'curia Hostilia' usque ad patrum nostrorum aetatem appellata est. Equitum decem turmas ex Albanis legit, et legiones veteres supplevit et novas conscripsit.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24952

[silvana] - [2014-07-06 20:39:27]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile