Roma et Alba - Amor immaturus


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Roma et Alba - Amor immaturus

Priusquam inde digraderentur, Tullus Mettio imperat uti iuventutem in armis habeat: 'se eorum opera usurum, si bellum cum Veientibus foret.' Ita exercitus inde domum abducti sunt.
Princeps Horatius ibat, trigemina spolia prae se gerens. Cui soror virgo, quae desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit, cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat. Movet feroci iuveni animum comploratio sororis in victoria sua tantoque gaudio publico. Stricto itaque gladio, simul verbis increpans, transfigit puellam! "Abi hinc cum immaturo amore ad sponsum" inquit "oblita fratrum mortuorum vivique, oblita patriae! Sic eat quaecumque Romana lugebit hostem!"
Atrox visum est id facinus patribus plebique. Horatius, etsi tam bene de patria meritus erat, tamen in ius ad regem raptus est. Rex, ne ipse rem tam tristem iudicaret ac secundum iudicium supplicii auctor esset, concilio populi advocato, "Duumviros" inquit, "qui Horatio perduellionem iudicent, secundum legem facio." Horrenda legis verba haec erant: "Duumviri perduellionem iudicent. Si vincent, caput obnubito! Infelici arbori reste suspendito! Verberato vel intra pomerium vel extra pomerium!" (Pomerium est locus quem in condendis urbibus quondam Etrusci, ubi murum ducturi erant, consecrabant, ut et intra et extra moenia aliquid puri soli pateret; hoc spatium, quod neque habitari neque arari fas erat, 'pomerium' Romani appellaverunt.)
Hac lege duumviri creati sunt, iudices severissimi, qui se tam grave crimen neglegere posse non rebantur, et Horatium condemnaverunt. tum alter ex iis "Publi Horati, tibi perdullionem iudico" inquit. "I, lictor, colliga manus!" Accesserat lictor iniciebatque laqueum collo...
Tum Horatius "Ad populum provoco" inquit. Itaque provocatio facta ad populum est. Moti homines sunt in eo iudicio maxime P. Horatio patre proclamante 'se filiam iure caesam iudicare!' Orabat deinde 'ne se, quem paulo ante cum egregia stirpe conspexissent, orbum liberis facerent!' Inter haec senex iuvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco qui nunc 'Pila Horatia' appellatur ostentans, "Huncine" aiebat 2quem modo decoratum ovantemque victoria incedentem vidistis, Quirites, eum victum inter verbera et cruciatus videre potestis? Quod vix Albanorum oculi tam deforme spectaculum ferre possent! 'I, lictor, colliga manus' - quae paulo ante armatae imperium populo Romano pepererunt! 'I, caput obnube' - liberatoris urbis huius! 'Arbore infelici suspende! Verbera vel intra pomerium' - modo inter illa pila et spolia hostium! - 'vel extra pomerium' - modo inter sepulcra Curiatiorum! Quo enim ducere hunc iuvenem potestis ubi non sua decora eum a tanta foeditate supplicii defendant?"
Non tulit populus nec patris lacrimas nec ipsius parem in omni periculo animum, absolveruntque admiratione magis virtutis quam iure causae.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24946

[biancafarfalla] - [2014-05-06 18:09:37]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile