Roma et Alba - Trigeminorum pugna

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Roma et Alba - Trigeminorum pugna

Interim Tullus ferox, praecipue morte regis, nocte praeteritis hostium castris infesto exercitu in agrum Albanum pergit. Ea res ab stativis excivit Mettium. Ducit quam proxime ad hostem potest. Inde legatum praemissum nuntiare Tullo iubet, 'priusquam dimicent, opus esse colloquio; sealiquid allturum esse quod non minus ad rem Romanam quam ad Albanam pertineat.' Tullus colloquium haud recusat, sed tamen copias suas in aciem educit. Exeunt contra et Albani. Postquam instructi utrimque stabant, cum paucis comitibus in medium duces procedunt. Ibi orditur Albanus: "Iniuriae et res non redditae, quae ex foedere repetitae sunt, causa huius belli esse dicuntur. Sed si vera dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat. Illud te, Tulle, moneo: Etrusca res quanta sit, tu, quo popior es, eo magis scis. Multum illi terra, plurimum mari valent. Memor esto, iam cum signum pugnae dabis, has duas acies spectaculo fore Etruscis, ut pugna fessos confectosque, simul victorem ac victum, aggrediantur. Itaque - si nos di amant - ineamus aliquam viam, qua sine magna clade, sine multo sanguine utriusque populi decrni possit utri utris imperent."
Haud displicet res Tullo, quamquam cum indole, tum spe victoriae ferocior erat. Rationem ineunt, cui et fortuna ipsa praebuit materiam: Forte in duobuus tum exercitibus erant trigemini fratres, Horatii Curiatiique, nec aetate nec viribus dispares. Eos rogant reges ut pro sua quisque patria dimicet ferro: 'ibi imperium fore unde victoria fuerit.'
Fratres non recusant. tempus et locus convenit. Priusquam dimicarent, foedus ictum est inter Romanos et Albanos hid legibus 'ut cuius populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace imperaret.'
Foedere icto, trigemini - sicut convenerat - arma capiunt. Cum utrique suos adhortarentur - 'deos patrios, patriam ac parentes omnesque cives illorum tunc arma, illorum intueri manus!' - feroces in medium inter duas acies iuvenes procedunt. Consederant utrimque pro castris duo exercitus intenti in minime gratum spectaculum.
Datur signum, infestisque armis velut acies terni iuvenes, magnorum exercituum animos gerentes, concurrunt. Nec his nec illis periculum suum ob oculos versatur, sed publicum imperium servitiumque. Ut primum statim concursu increpuere arma micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantes perfudit. Deinde, cum iam non motus tantum corporum agitatioque anceps telorum armorumque sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essen, duo Romani super alium alius, vulneratis tribus Albanis, exspirantes conciderunt. Ad quorum casum cum conclamavisset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones iam spes tota diseruerat. Forte unus Horatius integer fuit - ut univeris solus nequaquam par, sic adversus singulos ferox. Ergo, ut divideret pugnam eorum, capit fugam, ita ratus Albanos secuturos ut quemque vulnere affectum corpus sineret. Iam aliquantum spatii ex eo loco ubi pugnatum est aufugerat, cum respiciens videt Curiatios magnis intervallis sequentes, unum haud procul ab sese abesse. In eum magno impetu rediit. Et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis uti opem ferant fratri, iam Horatius caeso hoste victor secundam pugnam petebat. Tunc clamore ingenti Romani adiuvant militem suum. Et ille defungi proelio festinat. Prius igitur quam alter - nec procul aberat - consequi posset, et alterum Curiatium conficit. Iamque singuli supererant, sed nec spe nec viribus pares. Alterum intactum ferro corpus et geminata victoria ferocem in certamen tertium dabat; alter, fessum vulnere fessum cursu corpus trahens victusque fratrum ante se strage, victori obivitur hosti. Nec illud proelium fuit: male sustinenti arma gladium in iugulo defigit, iacentem spoliat.
Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipunt, eo maiore cum gaudio quod prope metum res fuerat. Inde utrique suos mortuos sepeliunt. Sepulcra posita sunt quo quisque loco cecidit: duo Romana uno loco proprius Albam, tria Albana Romam versus, sed intervallis interiectis, ut pugnatum est.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24938

[silvana] - [2014-06-09 17:15:09]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile