Roma et Alba - Albanis bellum indictum


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Roma et Alba - Albanis bellum indictum
Pagina 116 Numero XLIII

Numae morte ad interregnum res rediit. Inde Tullum Hostilium, nepotem Hostii Hostili, cuius in infima arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus creavit; patres auctore facti sunt.
Hic non solum proximo regi dissimilis, sed ferocior etiam quam Romulus fuit. Cum aetas viresque, tum avita quoque gloria animum stimulabat. Senescere igitur civitatem otio ratus, undique materiam belli faciendi quaerebat.
Forte evenit ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano praedas agerent. Imperitabat tum Gaius Cluilius Albae. Utrimque legati eodem fere tempore ad res repetendes missi sunt. Tullus imperaverant suis ut sine mora mandata agerent. Satis sciebat regem Albanum negaturum esse: ita iure bellum indici posse. Ab legatis Albanis segnius res acta est. Excepti ab Tullo blande ac benigne, libenter regis convivio intersunt. Interim Romani et res repetiverant priores et neganti regi Albano bellum in tricesimum diem indixerant. Haec renuntiant Tullo. Tum Tullus a legatis Albanis quaerit 'quid petentes venerint?' Illi primum se purgare conantur: 'se invitos aliquid quod displiceat Tullo dicturos esse: res repetitum se venisse; nisi reddantur, bellum indicere iussos esse.' Ad haec Tullus "Nuntiate" inquit "regi vestro regem Romanum deos facere testes uter prius populus legatos res repetentes superbe dimiserit, ut in eum omnes huius belli clades vertant!"
Haec nuntiant domum Albani. Et bellum utrimque omnibus viribus parabetur, civili bello similimum, prope inter parentes natosque, cum Romani ab Alba orti essent.
Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum impetum fecere. Castra locant, fossa circumdant, haud plus quinque milia passuum ab urbe, nam hoc spatium interest inter Romam et locum qui 'fossa Cluilia' ab nomine ducis per aliquot saecula appellatus est, quoad nomen vetustate abolevit. In his castris Cluilius, Albanus rex, moritur. Albani Mettium Fufetium dictatorem creant.
da Livio


Oggi hai visualizzato 4 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 11 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24937

[biancafarfalla] - [2013-09-22 17:46:21]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile