Bellvm et pax - Numa Pompilius rex

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Bellvm et pax - Numa Pompilius rex

Eo tempore Numa Pompilius Curibus habitabat, vir prudentissimus iuris divini atque humani - ut in illa aetate quisquam esse poterat. Eum populus Romanus regem creavit. Audito nomine Numae patres Romani, quamquam peregrinus erat, tamen neminem illi viro praeferre ausi, ad unum omnes Numa Pompilio regnum tradendum esse decernunt.
Romam arcessitus Numa, sicut Romulus auspicato regnum adeptus est, de se quoque deos consuli iussit. Inde ab augure deductus in arcem, in lapide ad meridiem versus consedit. Augur ad laevam eius capite velato sedem cepit dextra manu baculum aduncum tenens, quem 'lituum' appellaverunt. Inde in urbem agrumque prospiciens deos precatus regiones ab oriente ad occidentem animo finivit. Tum lituo in alevam manum translato, dextra in caput Numae imposita, ita precatus est: "Iuppiter pater, si est fas hunc Numam Pompilium, cuius ego caput teneo, regem Romae esse, uti tu signa nobis certa declares inter eos fines quos feci!" Tum auspiciis missis declaratus rex Numa de templo descendit.
Qui regno ita potius urbem novam, conditam vi et armis, iure legibusque ac moribus de integro condere parat. Populum ferocem pace mitigandum esse ratus, lanum ad infimum Argiletum fecit, qui apertus bellum, clausus pacem esse indicaret. (Bis deinde post Numa regnum clausus est, semel T. Manlio consule post primum bellum Punicum perfectum, iterum post proelium Actiacum ab imperatore Caesare Augusto pace terra marique parta.)
Clauso Iano, cum omnium finitimorum animos societate ac foederibus sibi iunxisset, depositis externorum periculorum curis, Numa omnium primum deorum metum Romanis iniciendum esse ratus est. Qui cum descendere ad animos non posset sine aliquo divino miraculo, simulat sibi cum dea Egeria nocturnos sermones esse: 'eius monitu se sacra quae dis acceptissima essent instituere, et sacerdotes suos cuique deorum praeficere.'
Atque omnium primum ad cursus lunae in duodecim menses discripsit annum, additis Ianuario et Februario. Idem nefastos dies fastosque fecit, quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum esset.
Tum ad sacerdotes creandos animum advertit, quamquam ipse plurimis sacris, maxime sacris Iovis, praeerat. Sed quia in civitate bellicosa plures Romuli quam Numae similes reges fore putabat iturosque ipsos ad bella, ne rege absente sacra neglegerentu, Iovi assiduum sacerdotem creavit qui 'flamen Dialis' appellatus est. Huic duos flamines adiecit, Marti unum, alterum Quirino, virginesque Vestales legit; his, ut assiduae templi sacerdotes essent, stipendium de publico statuit, easque virginitate sanctas fecit. Salios item duodecim Marti legit caelestiaque arma, quae 'ancilla' appellantur, ferre ac per urbem saltare canentes carmina iussit. Pontificem deinde generum suum Numam Marcium ex patribus legit eique sacra omnia scripta tradidit, quibus hostiis, quibus diebus, ad quae templa sacra fierent. Cetera quoque omnia publica privataque sacra pontifici mandavit, ut esset quem plebs consuleret, ne titus neglegerentur.
Cum igitur multitudo omnis a vi et armis ad res divinas curandas conversa esset, tum finitimi etiam populi - qui antea castra, non urbem in medio positam esse ad turbandam omnium pacem crediderant - nefas putabant violare civitatem que tanta diligentia deos coleret. Quam ob rem tuta pax per omne Numae regni tempus conservata est.
Ita duo deinceps reges, alius alia via, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos, Numa tres et quadraginta. Cum valida, tum temperata et belli et pacis artibus erat civitas.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24934

[biancafarfalla] - [2012-09-15 18:28:26]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile