Gemelli expositi

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Gemelli expositi

Silvia Vestalis caelestia semina partu
ediderat, patruo regna tenente suo.
Is iubet auferri pueros et in amne necari -
'quid facis? ex istis Romulus alter erit!'
Iussa recusantes peragunt lacrimosa ministri,
flent, tamen et geminos in loca sola ferunt.
Albula, quem 'Tiberim' mersus Tiberinus in undis
reddidit, hibernis forte tumebat aquis:
hic ubi nunc fora sunt, lintres errare videres,
quaque iacent valles, Maxime Circe, tuae.
Huc ubi venerunt (neque enim procedere possunt longius), ex illis unus et alter ait:
"At quam sunt similes! at quam formosus uterque!
Plus tamen ex illis iste vigoris habet.
Si genus arguitur vultu, nisi fallit imago,
nescioquem in vobis suspicor esse deum."
"At si quis vestrae deus esset originis auctor
in tam praecipiti tempore ferret opem."
"Ferret opem certe, si non ope mater egeret,
qaue facta est uno mater et orba die!
Nata simul, moritura simul, simul ite sub undas,
corpora!" Desierat, deposuitque sinu.
Vagierunt clamore pari: sensisse putares.
Hi redeunt ufis in sua tecta genis.
Sustinet impositos summa cavus alveus unda
- heu! quantum fati parva tabella tulit!
Alveus in limo, silvis appulsus opacis,
paulatim fluvio deficiente sedet.
Venit ad expositos (mirum!) lupa feta gemellos
- quis credat pueris non nocuisse feram?
Non nocuisse parum est: prodest quoque! Quos lupa nutrit...,
et lambit lingua corpora bina sua.
da Ovidio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24910

[mastra] - [2012-07-17 04:46:47]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile