Infelix Dido - Rogus Didonis


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Infelix Dido - Rogus Didonis

Tum vero infelix Dido fatis exterrita mortem orat; taedet eam vitae. Multa prodigia eam monent ut lucem relinquat: cum sacrificium faceret, vidit vinum sacrum in foedum cruorem se vertere; nocte obscura vox Sychaei vocantis exaudita est, atque in somnis ipse ferus Aeneas eam furentem prae se agit. Multa praeterea vatum praedicta eam terrent.
Ergo ubi dolore victa mori constituit, tempus modumque ipsa secum reputat, et dororem alloquitur vultu sereno consilium celans ac spem simulans: "Inveni retionem, Anna, quae mihi reddat eum aut amore eius me solvat: sacerdos quaedam ex gente Massylorum dicit 'carminibus se mentes aegras curis exsolvere posse. Tu in regia interiore sub divo erige rogum, et arma viri, quae in thalamo fixa reliquit, exuviasque omnes lectumque iugalem, quo perii, super impone! Cuncta viri impii monumenta abolere volo itaque me iubet sacerdos." Haec locuta silet ore pallido. Non tamen Anna intellegit sororem furentem funus parare. Ergo iussa peragit.
Rogo ingenti in regia erevto, regina locum floribus et fronde exornat; super rogum exuvias et ensem relictum effigiemque Aeneae in toro locat. Circum stant arae, et sacerdos crinibus passis deos inferos invocat, dum ipsa Dido moritura iuxta altaria precatur.
Nox erat, et fessa corpora placide dormiebant sub nocte silenti - at non infelix Phoenissa! Renovantur curae rursusque surgit amor et ira: "En, quid agam? solane fugiens nautas ovantes supplex comitabor? an classe mea eos persequar et cives meos, quos ex urbe Tyro vix eripere potui, rursus in mare agam et ventis vela dare iubebo?
Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem!"
Aeneas autem, omnibus rebus ad discessum paratis, in celsa puppi dormiebat. Huic in somnis rursus se obtulit deus Mercurius et ita monuit:
"Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos?
Nec quae te circumstent deinde pericula cernis,
demens, nec Zephyros audis spirare secundos?
Illa dolos dirumque nefas in pectore versat...
Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potstas?
Iam mare turbari trabibus saevasque videbis
collucere faces, am fervere litora flammis,
si et his attigerit terris aurora morantem.
Heia age, rumpe moras! Varium et mutabile semper
femina!" Sic fatus nocti se immiscuit atrae.
Hoc viso exterritus Aeneas e somno se corripit sociosque excitat: "Vigilate, viri, et capite remos! Solvite vela cito! Ecce deus ab aethere missus iterum nos iubet fugam festinare ac funes incidere. Imperio dei ovantes pareamus!" Hoc dicens ensem fulgentem e vagina eripit et funes incidit. Idem omnium ardor fuit, mox cuncta classis litus deseruit.
Et iam prima aurora terras novo spargebat lumine. Regina, ut primum ex alta turri vidit classem plenis velis procedere, ter quaterque pulchrum pectus manu percutiens et comas scindens "Pro, Iuppiter!" ait, "Abibit advena, et regno nostro illuserit? Cur non arma capient totaque ex urbe sequentur? Ite, ferte flammas, date tela, solvite naves! - Quid loquor? aut ubi sum? Quae insania mentem mutat? Infelix Dido, nunc demum facta impia te tangunt! En fides eius quem patrios Penates secum portare aiunt et parentem aetate confectum umerissubiisse! Nonne ego eum et socios et ipsum Ascanium ferro absumere potui? Etiam si pugnae fortuna dubia fuisset, quem metui moritura? Faces in castra tulissem, carinas flammis delevissem, filium et patrem cum genere exstinxissem - et ipsa memt super eos iecissem!
"O Sol, qui omnia terrarum opera flammis tuis illustras, tuque Iuno, testis harum curarum, et Furiae ultrices, audite preces nostras: Si necesse est virum impium terram Italiae attingere et sic fata poscunt - at bello et hostium armis ex finibus suis pulsus auxilium imploret videatque indigna suorum funera! Nec in pace regno fruatur, sed ipse ante diem cadar insepultus! Haec precor, cum his precibus extremissanguinem effundo. - Tum vos, o Tyrii, omne genus eius futurum exercete odio: hoc munus date cineri nostro! Nulla amicitia sit inter populos nostros! Exoriatur aliquis ex nostris ossibus ultor, qui igni ferroque colonos Dardanios persequatur nunc, olim, quocumque tempore vires dabuntur!"
Sic ait, et oculos sanguineos volvens, pallida morte futura, altum rogum conscendt ensemque Aeneae eduxit - munus non in hunc usum datum!
Hic, postquam Iliacas vestes notumque cubile
conspexit, paulum lacrimis et mente morata
incubuitque toro dixitque novissima verba:
"Dulces exuviae, dum fata deusque sinebat,
accipite hanc animam meque his exsolvite curis!
Vixi et quem dederat cursum fortuna peregi
et nunc magna mei sub terras ibit imago.
Urbem praeclaram statui, mea moenia vidi,
ulta virum poenas inimico a fratre recepi,
felix, heu, nimium felix - si litora tantum
numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae!"
Dixit, et os impressa toro "Moriemur inultae,
sed moriamur!" ait, "Sic, sic iuvat ire sub umbras!"
Inter talia verba illam ferro collapsam aspiciunt comites. It clamor ad alta atria, gemitu et ululatu feminarum tecta resonant - non aliter quam si omnis Karthago ab hostibus capta esset flammaeque furentes per aedes hominum atque deorum volverentur!

[Hinc incipit Aeneides liber V]
Interea in medio mari Aeneas cursum rectum per atros fluctus tenet moenia Karthaginis respiciens, quae iam infelicis Didonis flammis collucent. Ille vero ignorat quae causa tantum ignem accenderint...
Cum iam nulla terra cerneretur, ventus mutatus classem in portum Siciliae compulit, ibique rex Acestes iterum Troianos fessos benigne excepit. Hic Aeneas, cum annus praeteriisset ex quo die Anchises sepultus est, Manibus patris sacrificia fecit atque ludos magnificos apparavit, quibus iuvenes Troiani inter se certaverunt cursu ac viribus, iaculis sagittisque.
Inter eos ludos feminae Troianae, cum eas longi erroris taederet, naves incenderunt, sed imbre a Iove misso ignis mox restinctus est. Refectis navibus, Aeneas plerasque feminas, quamquam eas iam facti sui paenitebat, in Sicilia reliquit atque ipse cum sociis fortissimis Cumas in Campaniam profectus est.
da Virgilio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24883

[biancafarfalla] - [2012-09-04 19:40:44]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile