Infelix Dido - Nuntius deorum

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Infelix Dido - Nuntius deorum

Iuppiter vero, ubi haec audivit, Mercurium sic alloquitur et haec mandat: "Age vade, fili, et defer mea dicta per auras ad ducem Dardanium, qui nunc Karthagine moratur neque fatorumpromissa respicit. Non ideo genetrix pulcherrima illum ab armis Graiorum bis servavit, sed ut Italiam regeret et posteri eius Romani totum orbem sub leges subicerent. Si ipse tantarum rerum gloria non accenditur, num Ascanio filio pater regnum invidet? Quid struit? aut qua spe in gente inimica moratur? Naviget! Hoc est mandatum nostrum!" Mercurius statim patris imperio paret: alas pedibus nectit atque avi similis volat inter terras caelumque ad litus Africae. Ut primum terram alatis pedibus tetegit, Aeneam novam arcem aedificantem conspexit. Erat illi ensis gemmis fulgens et amictus ex Tyria purpura, munera Didonis. Continuo Mercurius "Tu nunc" inquit "uxorius altae Karthaginis fundamenta locas pulchramque urbem exstruis, oblitus regni rerumque tuarum! Ipse rex deorum de claro Olympo me demisit, ipse haec mandata ad te ferre iussit: Quid struis? aut qua spe in terris Libycis moraris? Si te non movet tanta gloria futura, at respice Ascanium filium, cui regem Italiae debetur!" Haec locutus deus ex oculis Aeneae in tenues auras evanuit. Aeneas vero obmutuit amens, tanto imperio deorum attonitus. Heu, quid agat? quibus nunc verbis audeat reginam adire furentem? unde ordiatur? Ita animum dubium nunc huc nunc illuc in varias partes versat. Postremo Troianos principes advocat iisque mandat ut classem clam ornent, arma parent sociosque ad litora cogant. Qui omnes laeti imperio parent. At regina - quis amantem fallere potest? - dolum praesensit; namque Fama ei detulit 'armari classem cursumque parari.' Saeva atque amens Aeneam his verbis appellat: "Quid? Sperasne, perfide hospes, te tantum nefas dissimulare posse et mea terra clam decedere? Ergo nec noster amor nec dextra data te tenet nec Dido crudeliter moritura? Quin etiam hiberno tempore classem ornas et per medios Aquilones navigare properas! Mene fugis? Ego per has lacrimas, per dextram tuam, per conubium nostrum te oro: si quid bene de te merui, aut si tibi dulce fuit quidquam meum, miserere mei et muta istam mentem! Propter te gentes Libyae me oderunt atque Tyrii mihi infensi sunt, propter te pudorem et famam exstinxi. Cui me moribundam deseris? Quid moror? an dum frater Pygmalion mea moenia destruat aut Iarbas, rex Gaetulorum, captam me abducat? Si saltem infantem de te heberem, si qui parvulus Aeneas in aula mea luderet qui memoriam tui referret, non omnino deserta viderer...". Dum illa loquitur, Aeneas curam suam diligenter dissimulabat nec oculos demisit. Tandem paucis respondit: "Numquam, regina, negabo te bene meritam esse de me, nec me paenitebit tui meminisse, dum memoria mihi est, dum animam duco! Pro re pauca loquar: Neque ego speravi hanc fugam celari posse, nec umquam te uxorem duxi aut coniugium tibi promisi. Nunc Italiam petere di immortales me iubent: hic amor, haec patria est mihi. Quoties nox terras operit, quotiens astra surgunt, imago patris Anchisae in somnis me admonet. Nunc etiam nuntius deorum ab ipso Iove missus mandata ad me detulit, ipse deum in claro lumine vidi muros intrantem vocemque eius his auribus audivi. Desine querellis tuis et me et te incendere! Non mea sponte Italiam peto". Eum talia dicentem Dido aversa intuetur huc illuc volvens oculos, et ic ira accensa fatur: "Non est tibi divina parens, perfide, sed dura saxa te genuerunt tigresque ubera tibi admoverunt! In litus eiectum, egentem te excepi et - demens - partem regni dedi, classem amissam restitui, socios a morte servavi! Nunc di te abire iubent! Itane vero? Putasne eam rem dis superis curae esse? Neque te teneo neque dicta tua refello: i, pete regnum Italiae per undas! Spero equidem te in mediis scopulis periturum et nomine 'Didonem' saepe vocaturum! Dabis, improbe, poenas!". His dictis medium sermonem abrumpit et aegra ex oculis aufugit, linquens eum cunctantem et multa dicere parantem. Famulae eam collapsam suscipiunt, in marmoreum thalamum referunt et in lectio ponunt. At pius Aeneas, quamquam amicam dolentem solari cupit, tamen iussa deorum exsequitur classemque revisit. Ibi vero Troiani studiose laborant, robur e silvis conferunt et iam de toto litore naves celsas deducunt. Novae carinae natant, socii tota ex urbe concurrunt. Quo tum dolore Dido afficiebatur talia cernens! Quos gemitus dabat, cum ex summa arce prospiciens litus et mare turba hominum et navium misceri videret! Iterum precibus lacrimisque animum viri temptat. Non iam coniugium orat neque ut regno Latii careat, sed ut tempus ad navigandum idoneum exspectet et ventos secundos. Moram brevem petit 'dum fortuna se dolere doceat!' Ita supplex implorat, sed ille nec fletu nec precibus movetur: fata obstant.
da Virgilio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/24880

[the.brave] - [2013-09-06 23:09:24]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile